Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 360 > >|
1ſatis idonea refutatio, niſi teſteris te eſſe rem, aliquo­
ties ſaltem, accuratiſſimè expertum, ac ipſam falſam
deprehendiſſe: aut rationem certè congruam afferas,
qua impoſlibilem demonſtres.
Et tamen, neque te
vel ſemel ipſam exploraſſe, falſamque comperiſſe di­
cis, neque vllam rationem profers: ſed cauſaris ſolum­
modo explorandi difficultatem; quam & repetis,
dum poſtquam retuliſti tempora ab illo notata, no­
tatis nempe, expenſiſque ponderibus aquæ, quæ è
clepſydra interim fluxiſſet: Quippe nemo, inquis, non
videt, quàm hic obſeruandi modus incertus ſit, & quàm
difficile, ne dicam impoßibile, tempus vtriuſque illius deſ­
cenſus ad exactam menſuram exigere, vel eo maximè no­
mine, quòd in tanta celeritate initia, & fines horum mo­
tuum ſatis præcisè aduerti, notarique poſſe non videantur.
Sed nihil eſt opus inſiſtam ad arguendum id non
ſufficere; niſi aliunde aut resfactu impoſſibilis de­
monſtretur; aut obſeruator probetur fuiſſe malæ fidei,
ac indiligens, & difficultates præcauere neſcius.
Ad­
derem quemadmodum ipſe rem explorare fuerim
conatus, tum dimiſſo per aërem globo, tum dela­
bente globulo per tubulos vitreos etiam orgyiis dua­
bus longiores, factoſque nunc magis, nunc minùs de­
cliueis, & adnotatis partibus æquis tum ad parietem,
ſecundum quem globus decideret, tum ad vtram­
que oram alueoli in tigno excauati, & tubulum quem­
que continentis; ac ſimul adhibitis ſociis, qui adno­
tarent ſinguli parteis ſingulas, quæ interim pertran­
ſirentur, dum ipſe temporis momenta nunc pulſatio­
nibus arteriæ, nunc itibus, reditibuſque penduli di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index