Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 145 > >|
1angulo interno hei, æqualis autem angulo ifh; propterea
quòd uterque aſſumpto angulo communi ihf facit rectum:
& angulo ifh eſt æqualis angulus kfm; erit quoque æqualis an­
gulo ahi, ac proinde maior angulo interno hei, angulo inci­
dentiæ.
Obijcies. Si vectis continet gr auitatem mobilis, totus totam, pars ve­
rò partem proportionalem per 2 Axioma; et impulſus centri grauitatis
totus mouet, cùm huius interuallum ab hypomochlio eidem eſt æquale per
7 theorema 2 partis; neceßè in figurâ 3 theor: 2 huius, cùm tota ſemidia­
meter figuræ motûs ſit extra hypomochlium, & non niſi in puncto tan­
gat planum AZ; aut nullam, aut inſenſibilem inferre plagam: non igi­
tur rectè aſſumebatur ratio plagæ ad reliquum impulſum, quam habet
quadratum ED ad quadratum EA: ſiquidem totum impulſum metitur
quadratum eiuſdem ED.
Reſpondeo noſtram aſſertionem veram eſſe, cùm ſemidia­
meter figuræ motûs eâ ratione ſecatur ab hypomochlio, ut re­
liquus impulſus ab illatâ plaga non prohibeatur à ſuo mo­
tu: at verò hic impulſus cogitur ab hypomochlio ad motum incli­
natum di, per tangentem circuli centro a deſcripti. Erit itaque
impulſus reliquus in eâratione ad totum impulſum, quam ha­
bet motus in eiuſmodi plano inclinato ad motum verticalem.

Ducatur enim el parallela ipſi di: eritque motus verticalis in
ea ad motum inclinatum in el, ut quadratum ea ad quadratum
el, hoc eſt ut quadratum da ad quadratum de: quòd ſimilia
ſunt triangula ael. aed. Et quia quadratum ad hoc eſt totus
impulſus æquatur duobus quadratis de. ae; eſt autem quadra­
tum de impulſus movens, erit quadratum ae impulſus qui­
eſcens, hoc eſt plaga; quam infert eidem plano az. Magis er­
go univerſalis eſt hæc ratio, quàm à ſemidiametro figuræ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index