Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 166 > >|
1hebatur Nicoſtratus. hac enim impetum faciente
in hoſtilem nauem, relicto que in naue hoſtium
ſuæ nauis roſtro, euenit ut nauis percuſſa cum ip­
ſis hominibus deprimeretur: eos autem qui cum
Autolyco erant, cum per proram aqua ſubintra­
ret, circumuentos ab hoſtibus initio quidem gene
roſe decertare: tandem uerò ipſum Autolycum ſau­
cium cum armis decidere in mare, reliquos autem
propugnatores animoſe pugnando occumbere.
quo
quidem tempore Theophiliſcus auxilio adueniens
cum tribus quinqueremibus, nauem ipſam ſerua
re non potuit, eo quod aqua iam oppleta eſſet.
Com
uulneratis autem duabus hoſtium nauibus, qua­
rum propugnatores præcipites dedit: ſtatim circun­
fuſis
in eum lembis pluribus, conſtratiś que naui­
bus magnam partem propugnatorum amiſit egre­
giè decertantium.
Ipſe uerò acceptis tribus uulne­
ribus, quòd audacius in periculum rueret, uix pro­
priam nauem ſeruare potuit, ferente illi auxilium
Philoſtrato, ſuſcipienté que in ſe præſens periculum
ſumma animi alacritate.
Vbi uerò ſe cum ſuis na­
uibus coniunxit, iterum recenti impetu cum ho­
ſtibus conflixit.
uiribus quidem corporis defectus,
propter uulnera: animi autem robore clarior con
ſtantioŕ que, quàm antea uiſus eſt.
Contigit autem
duo fuiſſe naualia prælia multum inter ſe diſtan­
tia.
Siquidem dextrum Philippi cornu ut initio de­
creuerat, ſemper littus appetens legens〈qué〉, nuſquam
diſceſſit longe ab Aſia: ſiniſtrum uerò, quod auxi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index