Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 355 > >|
1figura. poſtea ſuper ſingula latera horum triangulorum in reliquis ſegmen­
tis inſcribebat adhuc triangula ſimilia triangulo A I E. alia inſuper trigona
ſuper latera iſtorum conſtituebat, donec ambitus figuræ illius multilateræ
in circulo delineatæ, circumferentiæ circuli aptaretur.
quod fieri poſſe ille
falsò contra Geometriæ principia aſſumebat; eſt enim principium Geome­
tricum continuum eſſe diuiſibile in infinitum, neque per diuiſionem abſumi
poſſe; cui principio aduerſatur, dum putat ſe conſumpturum totum circu­
lum, diuidendo illud in triangula ſemper minora; vel quia putat, lineam
curuam conſtare ex minimis lineis rectis.
Similiter igitur atque Hippocra­
tes errauit, qúi pariter in Geometria fallebatur: Antiphon quidem contra
principia illius: Hippocrates verò aſſumens falſi quidpiam in Geometria.
At Bryſſo, eo quod per communia alijs ſcientijs deduceret ratiocinatio­
nem propterea pſeudographia Antiphontis non litigioſa quidem, ſed
tamen fallax extitit, non enim per communia alijs ſcientijs
procedat; vnde nec transferri poterat ipſius falſa de­
ſcriptio, ſeu demonſtratio extra Geometriæ li­
mites, quod cauſa eſt contentionis.
Logicorum locorum finis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index