Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
< >
page |< < of 75 > >|
1ſupra dictum eſt centrum corporis ſolis ſemper, et continue
diſcurrit ſub ecliptica octauæ ſphæræ: hæc autem ſæpe immo
frequenter eſt extra eclipticas nonæ, & decimæ, quæ ſemper
ſunt ſimul ex continenti, ipſa erit extra capitibus arietis, & li
bræ primi mobilis: quare ſequitur illud, quod dictum eſt.
ſi­
milis de uariatione ſolſtitiorum eſt ratio, uidelicet quod pro­
pter uariationem continuam ſectionis eclipticæ octauæ cum
æquinoctionali reſpectu arietis, & libræ primi mobilis, ſub
qua ecliptica octaua continue mouetur ſol, non ſemper ſole
exiſtente in capite cancri, uel capricorni primi mobilis; neceſ
ſe eſt ſolſtitium accedere.
cum enim ut plurimum ſuperficies
eclipticæ octauæ ſphæræ ſit extra ſuperficiem eclipticæ primi
mobilis, & ſolſtitia ſint in punctis eclipticæ octauæ ſphæræ me­
diis inter duas ſectiones eclipticæ octauæ ſphæræ cum æquino
ctionali primi mobilis continue uarientur, neceſſe eſt, ut pun­
cta eclipticæ octauæ ſphæræ ſolſtitialia, quæ ſunt puncta media
inter ipſas ſectiones ſimiliter continue uarientur; & conſequen­
ter
ſolſtitia non ſint ſemper in capite cancri, & capricorni pri
mi mobilis, ſed in punctis, eclipticæ octauæ ſphæræ mediis in­
ter ſectiones ipſas eclipticæ octauæ cum æquinoctionali: quia
talia puncta ſunt puncta maxime diſtantia ab æquinoctionali
inter omnia puncta eclipticæ octauæ ſphæræ: ex quibus con­
cluditur non eſſe neceſſarium ſole exiſtente in capite arietis,
uel libræ primi mobilis ipſum nullam habere declinationem:
ab æquinoctionali ſimiliter ſequitur, non eſſe neceſſarium ſo­
le exiſtente in capite cancri, uel capricorni primi mobilis, ip­
ſum habere declinationem maximam ab æquinoctiali.
ſtat enim
ſolem eſſe in circulo magno per polos eclipticæ primi mobilis,
& caput arietis, & libræ eiuſdem tranſeunte, & tam ipſum eſſe
extra æquinoctialem: ſimiliter ſtat ſolem eſſe in circulo ma­
gno per polos eclipticæ primi mobilis, & caput cancri, & ca­
pricorni eiuſdem tranſeunte, & tamen tunc non habere decli­
nationem maximam ab æquinoctionali, ſed ante eam habuiſ­
ſe, uel poſtea eam habituram eſſe.
ſequitur etiam circulos
tropicos continuos reſpectu æquinoctionali uariari, nunc ei

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index