Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 158 > >|
1quam magis, vel minùs diuturnæ; ob perſeueran­
tem
ſemper attractionem, retractionemque æqua­
lem
; & quòd aliunde continenter fiat compenſatio
inter
vim mouentem reſiduam, & percurrendum re­
ſiduum
ſpatium.
Quî fit ergo vt vis continuò mi­
nüatur
, decurtenturque continuò ſpatia, ac motus
ille
denique ceſſet?
Cauſam duplicem Galileus aſſi­
gnat
.
Altera eſt aër, qui in omni vibratione lapidi
nonnihil
reſiſtat, atque idcircô impreſſam vim, ſiue
impetum
nonnihil continuò refringat.
Altera pon­
dus
ipſius fili, omniumve eius particularum.
Nam
quia
quò filum eſt breuius, vibrationes, ſiue ex­
curſus
, recurſuſque frequentiores ſunt; fac in longio­
re
illo filo, quo appendiſti lapidem, appenſos eſſe ſin­
gulos
lapillos ad ſingulos digitos; agnoſces illum, qui
erit
appenſus ad primum digitum: niti vt recurrat, dum
qui
erit appenſus ad ſecundum adhûc excurret; quare
& huius excurſum non-nihil decurtatum iri, propter
renitentiam
, quæ ab illo fit; ac pari ratione decur­
tatum
iri excurſum tertij, & conſequenter excurſum
quarti
, ac cæterorum; adeò vt denique lapis infi­
mus
exſiſtens, cogatur etiam nonnihil excurſum ſuum
decurtare
, ob factam reſiſtentiam à lapillis ſingulis,
qui
etiam tantò frequentiùs renitentur, quantò al­
tiores
fuerint; videbiſque lapidem quaſi laborare, vt
ſeriem
huiuſcemodi quaſi ſarcinularum non ſponte
abductarum
, trahat.
Non ſunto deinde lapilli, ſed
illorum
loco habe totidem fili particulas: profectò
& illæ, cùm non-nihil pendant, lapillorum inſtar
ſunt
, & pro ſarcinulis habentur; quæ impetum la-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index