Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 intempestivis ex imbribus umida tellus;
praeterea cunctas itidem res vertere sese.

vertunt se fluvii frondes et pabula laeta
in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
augescunt vires et corpora pennipotentum.

ergo omnes natura cibos in corpora viva
vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
non alia longe ratione adque arida ligna
explicat in flammas et in ignis omnia versat.
iamne vides igitur magni primordia rerum
referre in quali sint ordine quaeque locata
et commixta quibus dent motus accipiantque?

Tum porro quid id est, animum quod percutit, ipsum
quod movet et varios sensus expromere cogit,
ex insensilibus ne credas sensile gigni ?

nimirum lapides et ligna et terra quod una
mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.

illud in his igitur rebus meminisse decebit,
non ex omnibus omnino, quaecumque ereant res,
sensile et extemplo me gigni dicere sensus,
sed magni referre ea primum quantula constent,
sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
motibus ordinibus posituris denique quae sint.

quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
vermiculos pariunt, quia corpora materiai
antiquis ex ordinibus permota nova re
conciliantur ita ut debent animalia gigni.

deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
constituunt, porro ex aliis sentire sueti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index