Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 1055 > >|
1
reliquæ
nihil ad Ariſtotelem.
Practicarum finis eſt generatim bonum humanum cuius habitus
prudentia
nominatur.
eius verò tria ſunt membra ſicut etiam bonum humanum tres continet ha­
bitudines
, aut enim habenti ipſi bonum eſt, quod cùm ex aſſuetudine partum ſit quam Gręci vocant
ἔθος, ἠθικὸν appellatur, aut eſt bonum familiæ & τῷ ο̂ικῳ.
cuius gubernatio dicitur œconomia,
à
qua prudentia œconomica denominatur aut eſt bonum reip.
cuius gubernatio cùm politia dica­
tur
à Gręcis etiam facultati & prudentię politicę nomen dedit.
Hęc ergo philoſophia ſpectat, quę
in
ſeſe rationem continet boni, quod agendo comparatur, & pulchri quòd contemplando accedit,
nihil
infra ipſa reſpiciens, quaſi quicquid infra eſt, ſeruile habendum ſit.
Cùm tamen & ſępe de
artibus
incidat ſermo, in methodis Ariſtoteleis, aliqua de ipſis vniuersè ſcribere placet quę valeant
ſcilicet
ad pręceptoris noſtri ſententias illuſtrandas.
Iam docuimus, vt in artibus illæ quoque re­
ponantur
quę nullum opus ex operatione relinquunt, quòd non ex conſilio & electione proficiſcan­
tur
, vt illæ quas practicas propriè dicimus.
& quòd imitantur. artes operando, non conſultantes
quid
ex quo agendum ſit, & ſi nihil ex operatione relinquunt, non ex eo naſcitur, quia ſint actio­
nes
animi, ex eorum genere quas immanentes vocant; ſed quòd in ea materia ſe exercent quę non
retinet
ſpeciem impreſſam ab artifice, vt lignum retinet ſcamni formam, exempli g. ſoni ſubiectum
eſt
aër, ſed eius ſpecies ex abſentia ſonantis euaneſcit.
ita & motionis ſpecies quæ oritur ex arte

ſaltandi
, manet in ipſa motione, & cum ipſa tantum propagatur.
itaque & mens quę in eiuſmodi
verſatur
operationibus effectricis non autem practicę nomine digna eſt habita.
Nunc eas multi­
fariam
partiri philoſophi videntur.
Primùm quidem ex modo quo finem ſuum conſequi poſſunt,
aut
enim earum finis eſt in facientis poteſtate poſitus, ita vt nunquàm artifex ſuo fine fruſtretur,
ſi
omnia aptè & appoſitè fecerit, vt finem conſequatur.
Sunt & artes quarum finis non ab artifice,
ſed
ab alio pendet, in quibus etiam magnam partem ſolet habere fortuna, has facultatis nomine
notare
voluerunt, quia facultas incertum euentum præſeferat, & infinitatem.
& cùm incertos ſuc­
ceſſus
habeant, locum dare conſultationi videntur, qua vel ſic vel aliter faciendum eſſe iudicetur,
vt
propoſito fine potiantur, (ſemper enim reſpiciunt finem, licet ipſum non ſemper aſſequi poſsint)
à
coniectura coniectrices dictæ ſunt.
tales ſunt Dialectica, Oratoria, Medicina, Nautica, Militaris.
Proinde cùm finis in earum poteſtate non ſit, ab iis non ſolet finis, ſed officium deſiderati duntaxat.
Secundò diſtribuuntur artes ex modo faciendi. vt quamuis & marmorarius & lutarius & fuſor
ſtatuam
faciant, quia non ſit idem omnium faciendi modus, artifices ijdem non ſunt.
Non ſanè dico
eoſdem
non eſſe artifices, quòd eandem materiam non tractent: ſed non eodem modo.
Nanque etiam

idem
artifex eſſe poteſt, qui fundendo ſtatuam facit ex auro & plumbo.
Itaque notabat Galenus
a ętatis ſuę medicos qui medicinam ſecarent in totidem partes, quot ſunt corporis humani & quidam

Romę
eſſent ocularij medici, nonnulli auricularij, neque enim id ex artis natura cùm vna ſit partium
omnium medicina: ſed ex commoditate naſcebatur.
ſiquidem eam artis portionem profiterentur è qua
victum
ſibi parare poſſe ſperarent, cęteras negligebant.
quòd ſi victui neceſſaria non ſuppeditaſſet
ea
portio medicinę, quemadmodum euenire ſolebat in Gręcia, aut ſolum vertere cogebantur, aut
alias
artis medicę partes exercere.
Tertiò vel artes materiam faciunt, vel parant, vel perficiunt id
quod
natura non potuit abſoluere, vel etiam miniſtrę ſunt ad quas etiam referri dicimus organicas.
faciunt materiam figuli, dum lateres ędificatori efficiunt, materiam parant fabri qui ferrum repurgant.
abſoluunt ea quę natura pręſtare non poteſt, vt lanifices; miniſtrant, vel quę faciunt inſtrumenta.
vt frenorum fabricatrix equeſtri, vel quę impedimenta remouent, & applicant agentia principia
ad
patientia.
Quamobrem Medici clamant, Naturas eſſe morborum curatrices, modicos autem mini­
ſtros
.
Poſtremò ex fine diſtinguuntur. quòd variis modis ad humanos vſus accommodentur. etenim
aut
neceſsitatis ergò operantur, aut commodi, aut voluptatis.
ex hoc ordine ſunt κοσμητικαὶ dictæ,
ideſt
ornatrices & fortè μεμητικαὶ, i.
imitatrices, vt poëtica. quę in ſolam voluptatem collimant,

mea
quidem ſententia ſunt omnium abiectiſsimę; quippe quę ſolum illam animi noſtri partem
reſpiciant
, quę bruta eſt.
quę commodum ſolum intendunt, cęteris pręferendæ, ſunt enim vt bene ho­
mini
ſit: atqui multò pręſtantius eſt eſſe bene, quàm eſſe ſimpliciter.
b Omnes tamen vniuersè lon­

giſsimo
tractu practicis & contemplantibus cedunt, & ipſis origine & natura poſteriores, ſunt:
etenim
politicæ ſeruiunt cuius vniuerſa officia poſita ſunt in eo quòd ociosè contemplari valea­
mus
, illę omnium infimæ quę reponuntur in miniſtris, quòd natura cedant, cum in aliarum gratiam in­
uentæ
fuerint, & origine poſteriores ſint.
Nam veriſimile eſt, niſi vtens eſſet, nullum fore officium inſtru­
menti
, c vt niſi fuerit qui colat domum, fruſtra futura ſit domus. Omnibus his analytica vilior &

origine
poſterior.
quin omnes ſcientiæ & artes recta ratione vtuntur, illæ quidem contemplantes, verò
efficientes
, & practicæ recta ratione agentes, quæ prudentia nominatur.
Porrò rectæ rationis regu­
las
analytica docet: itaque omnibus ancillatur.
& prius generatim bonę artificum operationes exti­
terunt
quàm regulę traditæ, vt prius aliquis verum contemplando concluſit, ex hoc regulę obſeruatę
quibus
verum concludi poſſet.
d Igitur analytica omnibus his & origine & natura poſterior. Sed his

omiſsis
in quæ nulla dubitatio cadit, ad practicas accedamus & eas cum ſpeculantibus comparemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index