Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ta proſequare: Et interea dedecet profecto non parcere ueterum
laboribus / et conſulere ciuium commodis / his quæ aſſuctis maiorum
ſuorum laribus capiant: quando et perdere et proſternere et fundi
tus conuellere quæque ubique ſunt / ex arbitrio ſemper relictum ſit.
Itaque priſtina uelim ſerues integra quoad noua illis non demollitis
attolli nequeant.
Fundamentis deſcribendis meminiſſe oportet prima parietum exor
dia et ſoccos / quos etiam fundamenta nuncupant / habenda eſſe quo
ta parte ſui ampliora / quam ſit futurus paries: eorum imitatione qui
alpibus ætrurie per niues ambulant: Nam hi quidem pedibus adi
gunt cribros funiculis in eum ipſum uſum contextis: quorum am
plitudine ueſtigia minus immergantur.
Anguli ipſi quo pacto an
notentur / eſſet non facile examuſſim proſequi uerbis ſolis.
quod
ſit eorum captandorum ratio ex mathematicis ducta: et linearum
exemplo indigeat: res ab inſtituto aliena: de qua alibi in commenta
riis
rerum mathematicarum tranſegimus.
Tentabo tamen atque eni
tar quantum hic conferat ita loqui: ut qui ingenio ualeas / facile in
telligas multa / unde totam rem poſtea ex te conſequaris.
Obſcurio
ra fortaſſis quæ uidebuntur / ſi libebit ad unguem tenere ex commenta
riis
ipſis petita percipies.
Nos quidem fundamenta diffinientes
aſſueuimus lineas dirigere / quas radices nuncupamus / hunc in mo
dum: A media enim fronte operis / ad poſticum protendo lineam:
ad cuius dimidiam longitudinem figo telluri clauum: per quam
tranſuerſam duco ex geometrorum monitis perpendicularem.
Itaque ad
haſce duas lineas / quicquod demetiendum eſt redigo: ſuccedunt omnia
belliſſime: præſto ſunt æquidiſtantes certiſſimi finiuntur anguli:
partes partibus reſpondent / apteque conformantur.
Quod ſi forte dabitur
ut interiectis parietibus ueterum ædificiorum captandi anguli ter
minum
ac ſedem radio uiſus expedire notaſſe non queas: tibi æque
diſtantes lineæ ducendæ ſunt ea / qua libera et expedita patebit uia:
hinc ſignato interſectionis puncto / cum gnomonis / tum diametri
productione / tum etiam aliis æquediſtantibus ad normam coequa
tis lineis rem pulcherrime aſſequemur.
Neque erit non accommoda
tiſſimum radios uiſus locis ſupereminentibus terminare linea:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index