Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 403 > >|
1vt mirer eos, qui affirmant, iridem vbi in­
cubuerit, plantas illas efficere odoratas, tum
maximè ſi iam naturâ tales ſint: vt laurus,
iuniperus, myrtus: credo potiùs cauſam
eſſe, quam dixi, cur optima terra poſt ſicci­
tatis imbre ſuperueniente benè oleat.
Quis
enim vnquam irridem vidit arbori incum­
bentem?
cùm ſola ( vt dixi ) viſus imagi­

ne conſiſtat.
Quod igitur dicere oportet,
cum Ariſtotele eſt, iridem apparere cum
ex guttulis nubes humilis eſt, quæ poſt lon­
gas ſiccitates arboribus ſuperueniens iam
natura odoratis concocto protinus humido
guttularum tenui, in vapores mirum in
modum odoratos euaneſcit: nam hoc ego
quandoque in æſtate matutinò vidi, in ro­
ſæ arbore iam areſcente: tantus enim ex
rore citra iridem fragrabat odor, vt vix ei
quanquam auſim comparare.
Hac de cauſa,
qui iridem viderunt iam, & naturam eius ig­
norant, odoris cauſam in eam referunt.
Ma­
tutinę imbres, veſpertinæ ſerenitatem indicare
apud nos ſolent: quoniam nobis tempus quale
cœlum plerumque occidente Sole, at ſere­

num in iride veſpertina.
At Corona, & Vir­
gæ, vel diu manent inconcuſſæ, & nimbos
prædicunt, nam nubes eſt denſa, quæ tam­
diu immota manet, & radiis ſyderis non
conſumitur, nec diſſipatur, quòd ſi pars
maneat, pars repentè diſſipatur, aut tota
ſimul diſſipetur, ventos prænunciat, ex ea
parte, quæ rectè imminet auulſæ parti, vt
ſit quaſi ventus chorda relicti arcus Halo­
nis, vel æquidiſtans parti ſupremæ, aut la­
teri auulſæ partis Virgæ: at ſi ſenſim emar­
ceſcant, tenuitatis vaporum indicium præ­
bent, atque ideò etiam ſerenitatis.
Diffe­
runt autem inter ſe Pareliæ, & Virgæ, quan­
quam ambæ rectæ ſint ( nam inter Iridem

& Coronam, quum Corona ſit circulus
completus, haud obſcura eſt differentia)
quòd Virgæ oblongæ ſunt, & coloribus
Iridis diſtinctæ, vno, perſæpè duobus, plu­
ribuſve, quandoque in ſummo nubium qua­
ſi imminentes capiti, aliquando quaſi deſ­
cendentes, iuxta nubium ſitum: non val­
dè latæ, ſed anguſtæ, vnde nomen ſum­
pſerunt.
At Pareliæ rotundæ quaſi, aut
parum oblongæ, Solem aut Lunam gemi­
natam oſtendunt: quandoque à lateribus
Solis vna ſingulis, ſic vt tres Soles quan­
doque referant vt ego ſemel vidi: nec ſatis
noueram oculo, quis eſſet verus, adeò mica­
bant, qui à lateribus erant radiis: aderant
tunc & Iris vna, & Corona etiam, in cœ­
li medio ( dictum mirum) quum nullus Sol
ibi eſſet, ſed omnes in Oriente: neque enim
fiunt hæc, niſi Sole occiduo, aut Orien­

te, dum nubes caua excipit, ac denſa ra­
dios, atque remittit.
Igitur quum tres Lu­
næ fuerint, media erit vera.
Accidit rarò
de Luna geminata, rariſſimè de triplici:
quòd non fiat, niſi Luna (vt dixi) in Orien­
te, vel Occidente, ob cauſam de Iride aſſi­
gnatam: nec niſi plenilunio fermè, cum
alio tempore ſit imbecillior: purum etiam
aërem & denſiſſimam nubem expoſtulat.
Cum verò trigemina futura eſt, manife­
ſtum eſt, quòd duas tales nubes, ac lo­
cis opportunis conſtitutas adeſſe oportet.
Frequentior eſt Parelia Solis duplex, quàm
Lunę ſimplex.
Simplex autem Solis frequens
eſt, ac nullis nautis penè, magno etiam cum
periculo, non viſa.
Accedit ad Parelia­
rum Lunæ raritatem, quod homines no­
cte non adeò vigilant, & in locis manent
apertis, ac ſub diuo, ſicut de die, vt plu­
res longè fiant forſan, quæ non videntur.
Solis autem imaginem impoſſibile eſt om­
nes latêre, tot ſub dio mortalibus.
At­
que ( vt reor ) eadem eſt cauſa, cur paucæ
irides Lunæ videantur: nam & hæ nocte
primum, Luna luminibus ſaltem fermè

plena, non multum circa æquinoctia­
lem circulum, & finitori propinqua vi­
deri poſſunt.
Hanc ferunt in Germania,
vbi frequentius videtur ob poli altitu­
dinem, & nubium denſitatem, bis vi­

ſam vna ætate, Candida eſt multò ma­
gis ſolari iride, vt pro cæruleo obſcura viridi­
tas, pro viridi croceus, pro crocea albus fer­
mè ſubiiciatur.
His rationibus palam eſt,
cùm Sol aut Luna nunquam retrò capita
noſtra agantur ad Boream, ſitque centrum
iridis in linea à Sole ad oculum, iridem in
Oriente in Occidente, & in Septentrione
tantùm ſpectari poſſe: in Auſtro nunquam
niſi quantum ex Solis, & finitoris diuerſi­
tate contingit, æſtate parietes in mane ver­
ſus Boream à primis radiis eius illuſtrari,
Cùm enim æſtate Sol oriatur, vbi circulus

Cancri finitorem ſecat, ratio ſphæræ edo­
cet, vt nobis auſtrum inſpicientibus, vm­
bras adeò obliquas exporrigat, vt ad Au­
ſtrum tendere videantur.
Eadémque ratio
dum occidit, viget: nam verticis axis cùm
ad centrum terræ deſcendat: Sol verò citra
centrum terræ in circulo Cancri feratur,
neceſſe eſt, vt quantò magis finitori pro­
pinquus eſt Sol, eò illum borealiorem no­
bis videri, cùm lineæ, quæ ad verticem ten­
dit noſtrum, partis imæ comparatione ve­
rè ſit borealis.
Sagitta enim ad circulum
Cancri perueniens in finitoris ſuperficie,
breuior eſt, quàm vt nos attingat.
Vmbræ cur
nigræ vi­
deantur.
Ratio ordi­
nis colorum
in iride.
Cur iris ro­
tundæ figu­
ræ.
Cur iris vi­
deatur ſemi­
circuli for­
ma, dum ſol
eſt in finito­
re.
Cur iris dum
ſol altior
eſt, minor
videtur.
Cur irides
tantum duo
videri ſimul
poſſint.
Iridis ſecun­
dæ colorum
ordo.
Cur iris in
meridie non
fiat.
Cur iris quò
minorem re­
fert circuli
portionem, eo
maioris cir­
culi pars vi­
detur.
Iris ex re­
mis, & lu­
cerna, &
guttulis.
De corona,
pareliis, &
virgis.
Iris, & pare­
liæ quid ſi­
gnificent.
Colores iri­
dis veræ,
quomodo
fiant à cry­
ſtallo, & vi­
tro.
Iris quomo­
do bene olere
faciat arbo­
res.
2.Problem.b
3.
Corona, &
virgæ quid
prænuncient.
Virgæ, &
pareliæ, in
quod diffe­
rant, tum
iris, & coro­
na.
Cur paraliæ,
& geminæ
lunæ rariſſi­
mè contin­
gant.
Cur irides
lunæ raræ,
& quales.
Iridem in
auſtro à no­
bis videri
non poſſe.
Æſtate ma­
nè, & veſpe­
ri vmbræ
quaſi au­
ſtrales.
45[Figure 45]
Sed & ex his diſtantiam iridis viſæ à no­

ſtris pedibus iam metiri diſcamus.
Sit ar­
cus ſemicirculi AB tranſeuntis per Solem,
& oculos noſtros, ac verticem noſtrum,
& centrum iridis, tum illius verticem
A B: & ſit centrum mundi C, centrum
iridis D, cuius ſemidiameter, & ſinus ver­
ſus ſeu ſagitto E F, medietas ima arcus
iridis viſa E F, Sol K: quia igitur ar­
cus K A notus eſt, erit & angulus in C,
quaſi eſſet centrum mundi punctus C, ob

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index