Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1ſunt duo effectus contrarij: ergo motus, & quies non ex eadem
cauſa, ſed ex diuerſis cauſis naſcuntur: propterea contrariis
cauſis hos contrarios effectus Themistius aſcripſit, ei quod eſt
eſſe in medio, quietem in medio: & ei, quod eſt eſſe extra me­
dium, motum ad medium tribuit: vt ecce graue corpus, quod
eſt in medio, stat immotum in medio: ergo ab hoc, quod eſt eſſe
in medio, graue habet quietem in medio: & idem corpus gra­
ue extra medium, ad medium cietur: ergo ab hoc, quod est
eſſe extra medium, graue habet, vt moueatur ad medium:
eſſe intra, & eſſe extra ſunt cauſæ contrariæ quæ hos contra­
rios
motus, & quietis effectus producunt: quod de graui cor­
pore diximus, est de leui dicendum: ignis enim, ab hoc, quod
est eſſe in loco ſupra quem nunc lunam videmus, habet, vt ibi
quieſcat, & idem ignis, ab hoc, quod est eſſe infra ſuum lo­
cum, habet vt ad eumdem moueatur: quod itaque grauia
deorſum, & leuia ſurſum cieantur, ei, quod est eſſe extra pro­
prium locum referri debet acceptum; & quod grauia deor­
ſum, & leuia ſurſum quieſcant, dandum est ei, quod eſt eſſe
in propriis locis.
Quæ pro Ariſtotele contra Themiſtium ab Auer­
roe ſcribantur.
Cap. XXXII.
AVERROES omni genere laudis abundans Philoſo­
phus verissimam Ariſtotelis ſententiam dignissimam
putat, quæ à Themistij calumniis defendatur: idque
vt commodius fiat, primo falſam Themiſtij ſententiam ener­
uabimus; ſecundo ſcopulum indicabimus, in quem Themiſtius
impegit: tertio argumenti illius, cui Themiſtius innitebatur,
exitum explicabimus.
Quod ad primum attinet; ex Auerroe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index