Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 110 > >|
1
18. huius.
Ex eadem.
PROP. XXI. THEOR. XVI.
PRopoſitis ijſdem ſolidis, erunt inter ſe, vt momenta fi­
gurarum a quibus ſunt, quæ tamen figuræ ſuſpenſæ
ſint ex longitudinibus deductis ab ipſarum grauitatum̨
centris vſque ad coeuntium figurarum communes illas ſe­
ctiones.
Figuræ, à quibus ſunt ſolida, ponantur ABC, GLH, cen­

tra grauitatum illarum M, N; axes, ſiue communes ſectio­
nes coeuntium binarum interſe ſimilium, ac æqualium fi­
gurarum à quibus dicuntur ipſa ſolida; & demum MO, NP
perpendiculares ſint ab ipſis centris ad illas communes ſe­
ctiones deductæ CE, HL. Dico, ſolidum à plana figurą
ABC ad ſolidum a plana GHL eandem habere rationem,
ac momentum figuræ ABC pendentis ex MO ad momen­

tum alterius figuræ ſuſpenſæ ex NP, ſunt enim hæc ſoli­
da interſe, vt rotunda, quorum genetrices figuræ ABC,
GLH circa axes CE, HL, huiuſmodi verò ſolida ſunt vt

momenta propoſita; ergo ſolidum à plana figura ABC ad
ſolidum à plana GLH, erit vt momentum figuræ ABC
ſuſpenſæ ex MO ad momentum GLH pendentis ex NP.
Quod &c.
Tab. 6. fig. 10.
pr. 20. huius.
Ter. lem. 31.
in libro di­
men. parabolæ.
Corollarium.
Cum ipſa illa momenta nectantur ex rationibus figurarum

ABC, GLH, & ex longitudinibus, ex quibus pendent ipſæ fi­
gura (nam habentur vt grauia) ex ijſdem etiam rationibus
componentur ſolida, qua ſunt ab ipſis figuris—

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index