Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 158 > >|
1quam magis, vel minùs diuturnæ; ob perſeueran­
tem ſemper attractionem, retractionemque æqua­
lem; & quòd aliunde continenter fiat compenſatio
inter vim mouentem reſiduam, & percurrendum re­
ſiduum ſpatium.
Quî fit ergo vt vis continuò mi­
nüatur, decurtenturque continuò ſpatia, ac motus
ille denique ceſſet?
Cauſam duplicem Galileus aſſi­
gnat.
Altera eſt aër, qui in omni vibratione lapidi
nonnihil reſiſtat, atque idcircô impreſſam vim, ſiue
impetum nonnihil continuò refringat.
Altera pon­
dus ipſius fili, omniumve eius particularum.
Nam
quia quò filum eſt breuius, eò vibrationes, ſiue ex­
curſus, recurſuſque frequentiores ſunt; fac in longio­
re illo filo, quo appendiſti lapidem, appenſos eſſe ſin­
gulos lapillos ad ſingulos digitos; agnoſces illum, qui
erit appenſus ad primum digitum: niti vt recurrat, dum
qui erit appenſus ad ſecundum adhûc excurret; quare
& huius excurſum non-nihil decurtatum iri, propter
renitentiam, quæ ab illo fit; ac pari ratione decur­
tatum iri excurſum tertij, & conſequenter excurſum
quarti, ac cæterorum; adeò vt denique lapis infi­
mus exſiſtens, cogatur etiam nonnihil excurſum ſuum
decurtare, ob factam reſiſtentiam à lapillis ſingulis,
qui etiam tantò frequentiùs renitentur, quantò al­
tiores fuerint; videbiſque lapidem quaſi laborare, vt
ſeriem huiuſcemodi quaſi ſarcinularum non ſponte
abductarum, trahat.
Non ſunto deinde lapilli, ſed
illorum loco habe totidem fili particulas: profectò
& illæ, cùm non-nihil pendant, lapillorum inſtar
ſunt, & pro ſarcinulis habentur; quæ impetum la-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index