Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
1 Illud in his igitur rebus meminisse decebit,
Non ex omnibus omnino, quaecumque creant res,
Sensilia extemplo, & sensus me dicere gigni:
Sed magni referre ea primum quantula constent,
Sensile quae faciunt, & qua sint praedita forma;
Motibus, ordinibus, posituris denique quae sint:
Quarum nihil rerum in lignis, glebisque videmus.

Et tamen haec cum sunt quasi putrefacta per imbris,
Vermiculos pariunt; quia corpora materiai
Antiquis ex ordinibus permota nova re
Conciliantur ita, ut debent animalia gigni.

Deinde, ex sensilibus qui sensile posse creari
Constituunt, porro ex aliis sentire suetis;
Mollia cum faciunt: nam sensus iungitur omnis
Visceribus, nervis, venis, quaecumque videmus
Mollia mortali consistere corpore creta.

Sed tamen esto iam posse haec aeterna manere:
Nempe tamen debent aut sensum partis habere:
Aut similia totis animalibus esse putari.

At nequeant per se partes sentire, nec est;
Namque alios sensus membrorum res petit omnes:
Nec manus a nobis potis est secreta, neque ulla
Corporis omnino sensum pars sola tenere.

Linquitur, ut totis animalibus adsimulentur,
Vitali ut possint consentire undique sensu.

Qui poterunt igitur rerum primordia dici,
Et leti vitare vias, animalia cum sint,
Adque animalibus sint mortalibus una, eademque ?

Quod tamen ut possint; at coetu, concilloque
Nihil facient, praeter volgum, turbamque animantum.

Scilicet ut nequeant homines, armenta, feraeque
Inter sese ullam rem gignere conveniundo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index