Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
71
71 (359)
72
72 (360)
73
73 (361)
74
74 (362)
75
75 (363)
76
76 (364)
77
77 (365)
78
78 (366)
79
79
80
80
< >
page |< < (359) of 568 > >|
71359DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA.
Eſto Circuli portio, ſemicirculo minor, cui maximum ſit in-
11TAB. XXXVIII.
Fig. 3.
ſcriptum triangulum A B C.
Dico portionem ad dictum tri-
angulum majorem rationem habere quam quatuor ad tria.
In-
ſcribantur enim &
reliquis portionibus duabus maxima triangu-
la A D B, B E C.
Itaque minus eſt triangulum A B C quam illo
rum ſimul quadruplum :
ac proinde ſpatium aliquod 22per. 1. huj. poteſt triangulo A B C, quod una cum ipſo minus etiam ſit
quam quadruplum dictorum ſimul triangulorum A D B, B E C.
Eſto itaque eâ ratione adjectum triangulum A F C, ut to-
tum ſpatium A B C F minus ſit quam quadruplum triangu-
lorum A D B, B E C.
Et porro in reſiduis portionibus ma-
xima triangula inſcribi intelligantur;
itemque in reſiduis ſem-
per, donec portiones quibus poſtremùm inſcribentur ſimul
minores ſint triangulo A C F, hoc enim fieri poteſt.
Ita-
que &
triangula poſtremùm inſcripta ſimul triangulo A C F
minora erunt.
Quia autem ſpatii A B C F quarta parte ma-
jora ſunt duo ſimul triangula A D B, B E C.
Rurſuſque
quarta horum parte majora triangula quatuor, quæ portio-
nibus reliquis inſcribuntur.
Et horum quartâ majora ſimili-
ter, quæ deinceps:
atque ita continue, ſi plura fuerint de-
ſcripta.
Erit propterea ſpatium ex quadrilatero A B C F &
cæteris inſcriptis triangulis, &
triente eorum, quæ poſtremò
inſcripta erunt, compoſitum, majus quam ſeſquitertium i-
pſius quadrilateri A B C F.
Hoc enim ab Archimede demon-
ſtratum eſt, quod ſi fuerint ſpatia quotcunque in ratione qua-
drupla, ea omnia ſimul cum triente minimi ad maximum ra-
tionem habebunt ſeſquitertiam.
Dividendo itaque, triangula
omnia intra portiones A D B, B E C deſcripta cum trien-
te poſtremo diſcriptorum majora erunt tertia parte ſpatii
A B C F.
Sed triens dictus minor eſt triente trianguli A C F.
Igitur dempto illinc triente poſtremò inſcriptorum;
à ſpatio
autem A B C F ablato triangulo A F C, erunt triangula
omnia intra portiones A D B, B E C deſcripta, majora
triente trianguli A B C .
Quare componendo, tota 3333. 5. Elem. rectilinea portioni A B C inſcripta major quam ſeſquitertia
trianguli A B C, multoque magis portio ipſa.
Quod erat
demonſtrandum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index