Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (74) of 760 > >|
71274ARIST. DELON. ET BRE. VIT. ria ſunt, ad eorũ naturam accedant, quæ breuiore uita frui
ſolent:
per aliquos uerò ualetudinaria eſſe, quæ longæua
ſunt, nihil obstet.
De ſomno igitur, & uigilia, dictum eſt
prius:
de uita uerò, & morte, ſimiliter & de morbo, & ſa-
nitate, quod quidẽ ad naturalem attineat Philoſophiam, di
cendũ poſterius.
Nũc autem de cauſa cur altera longã, al-
tera breuẽ uitam agant, quẽadmodũ iam diximus, tractan-
dũ eſt.
Sanè hac differẽtia genera tota à totis generibus, &
eorum, quæ ſub una ſpecie collocantur, alia ab alijs diffe-
runt.
Generatim differre dico, ut hominẽ ab equo: nam ge-
nus hominum uiuacius est, quàm equorũ.
Speciatim, ut ho-
minem ab homine:
eorum enim hominũ, qui locorũ interca
pedine ſeiuncti ſunt, alij uita ſunt longiore, alij breuiore:
qui enim in calidis degunt regionibus, diutius: qui in algi-
dis, minus uiuere aſſolent.
Quinimo ex hiſce, qui eun-
dem tenent locum, nonnulli pari modo ea ipſa inter ſe diſ-
crepant differentia.
Porrò ſumere conuenit, quid ſit in-
ter ea, quæ natura constant, quòd facilè corrumpatur, &

quid quod ægrè.
Nam ignis, & aqua, & quæ his cognatæ
ſunt, cùm eandem facultatem minimè habeant, ſibi mutuò
cauſæ generationis, atque corruptionis.
Próinde ſingula
quoq;
alia, quæ ex hiſce ſunt, atq; constant, & non ex mul-
tis per congeriem uti domus, eorum naturam participent
ratio congrua existit.
Sed de cæteris, alia ratio eſt. Plu-
rimis enim ex hiſce, quæ ſunt, peculiares competunt cor-
ruptiones:
ceu ſcientiæ, ſanitati, morbo, & eiuſmodi: quip-
pe quæ corrumpi ſoleant, etiam non corruptis ſuſceptiuis,
ſed ſeruatis:
quandoquidem ignorantiam reminiſcentia,
atq;
diſciplina corrumpere ſolent: ſcientiam obliuio & de-
ceptio.
Per accidens tamen cæterorũ corruptiones, rerum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index