Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (76) of 760 > >|
71476ARIST. DE LON. ET BRE. VIT. quid actu contrarium eſt abigeretur, eſſet'ne uelhic incor-
ruptibile, an non, ſed ab eo quod continet, corrumperetur?
Si ergo id, quod continet, ſit ſatis committendæ corruptio-
ni, numero eorum quæ dicta ſunt, adſcribatur:
ſin minus,
ineſſe quippiam quod ſit actu contrarium, &
excremen-
titiam materiam aggigni, ſuppoſuiſſe operæpretium eſt.

Quamobrem minor flamma à maiore per accidẽs deuri-
tur:
quòd pabulum, fumum ſcilicet, quod illa non niſi lon-
go tempore abſumere poteſt, hæc ocyus inſumat.
Qua-
propter omnia ſemper in motu ſunt, &
ortum, aut obitum
ſubeunt:
cui rei, id quod cõtinendi munere fungitur, uelcõ-
ferre, uelobeſſe ſolet.
Et ob id, quæ locum demutant, ea
tempore quidem longiore, breuioré ue quàm ſua ferat na-
tura edurant:
ſed ſempiterna nuſquam ſunt, quibuſcunque
contraria adſint:
nam materies, protinus contrarium ha-
bet.
Quare ſi ſit de prædicamento loci, lationem ſubeunt:
ſi uerò quantitatis, accreſcunt, aut decreſcunt:
ſi denique
qualitatis, alterantur.
Hîc Āriſtot, humidi vitalis conditiones declarat.
CAP. II.
_AT_ neque maxima, corruptioni minus obnoxia ſunt:
equus enim minus temporis, quàm homo, uiuit: neq;
puſilla:
nam inſectorum plurima, non ultra annum æ tatem
extendunt.
Neque plantæ omnino minus quàm animalia
corruptioni patent:
cùm nonnullæ, uita ſint annua. Neque
ſanguinaria:
ſiquidem apis longiore tempore quàm ſan-
guinea quædam, uiuit:
neq; exanguia, quòd mollia, annua
ſint:
quamuis ſanguine careant. Neque terreſtria: ſunt enim
tum è plantis, tum è pedeſtri animantium genere, quæ in
anni ſpatium duntaxat ætatem protrahunt.
Neq; marina:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index