Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (79) of 760 > >|
71779LIBER. gelaſcere poteſt. Quare in ſeptentrionali plaga, ex anima-
libus quæ parũ ſanguinis obtinent, aut eodẽ uacant, quædã
nullo pacto, ſiue pedeſtria in terra, ſiue aquatilia in mari gi
gnuntur:
quædã gignuntur quidem, ſed minora ſunt, uitaq́;
breuioris, nam gelida cœli cõstitutio, ea increſcere nõ ſinit.
Cùm autẽ alimentũ nõ recip{iu}nt tam animalia, quàm plã-
tæ, interire ſolent:
idem enim ſeipſum emacerat: nam quẽ-
admodũ flamma magna paruã exurit, corrũpitq́;
, propter-
eà quòd alimentũ eius abſumat:
ſic calor naturalis, cui pri-
maria cõcoquendi uis ineſt, materiam in qua ſit conſumit.

Porrò aquatilia pedeſtribus minus uiuunt, nõ quòd humida
ſimpliciter, ſed quòd aquoſa ſint.
Tale autẽ humidũ, cor-
ruptioni opportunũ eſt:
quia frigidũ ſit, & prõptè conge-
labile.
Item exanguia ſanguineis, eandẽ ob cauſam, niſi
magnitudine uindicẽtur:
nã neq; pinguitudinẽ præ ſe ferũt,
neq;
dulcorẽ, cùm in animali pingue ipſum dulce ſit. Quã-
obrẽ apes diutius, quàm quædã alia maiuſcula aīalia uiuũt.
Hîc declarat Āriſt. cur quedam plantæ longioris ſint
durationis, quàm animalia.
CAP. III.
_QV_æ autem diutißimè uiuunt, in plantis reperiri aſ-
ſolent, idq̀;
potius quàm in animantibus. Primò,
quòd plantæ minus in ſe diluti humoris contineant:
unde
fit, ut nõ facilè congelentur.
Déinde quòd pinguitudi-
nem, lentoremq̀;
habeant: & quanquam aridæ ſunt, atque
terrenæ, tamen non facilè ſiccabilem poßideant humidita-
tem.
Sed cur natura arborum longo temporis ſpatio edu-
ret, cauſam ſumpſiſſe conuenit:
eam enim peculiarem ſibi
præ omnibus animantibus præterquam inſectis, obtinet.
Semper enim ſtirpes iuueneſcũt, ideoq̀; longæuæ ſunt:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index