Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1
Quintum, corpora dura magis læduntur à latis, quia ſcindun­

tur, mollia autem à tenuibus, quia diuiduntur: nam mollitie excipi­
unt aërem, & ita à latis non adeò patiuntur, & etiam, quoniam nec
franguntur, nec ſponte ſcinduntur.
Cor^{m}.
Sextum, etiam in duris penetrat aliquid aëris, aliter tota frange­

rentur.
Conſtat etiam omnem lapidem marmoreum, aut ſiliceum
eſſe poroſum, ut dicunt.
Et etiam quia recipitur in mollioribus, er­
go etiam in durioribus & in duriſsimis: quod ſi non recipiant ut ui
trum, & gemmæ tota franguntur.
Hoc etiam uidetur ſenſiſſe Philo
ſophus, qui uult, quòd res franguntur ob poros.
Cor^{m}.
Propoſitio ſexageſima ſecunda.
Proportionem motoris in plano ad motorem, qui eleuat pon­
dus iuxta id, quod mouet inuenire.
Conſtitutum eſt inuenire proportionem uirium, quæ eleuant

pondus ad uires, quæ ipſum in plano leui trahere poſ­
67[Figure 67]
ſunt.
Vires enim, quæ eleuant pondus a ſunt eædem
puta b, quæ uero trahunt c, ſed hæ poſſunt uariari, nam
quanto uinculum altius, aut decliuis locus magis, aut
aſpera ſuperficies ſeu ponderis ſeu plani, tanto difficilius trahitur,
& maiores expoſcit uires: hoc enim experimento deprehenditur.
Duæ uerò poſtremæ cauſæ etiam per ſe perſpicuæ ſunt, nec demon
ſtratione indigent: niſi quod ſi planum ſit duriſsimum, ac leuiſsi­
mum, quod eſt aſperum facilius trahitur, quia minore ſui parte pla­
num tangit.
Nos præterea ſupponimus planum æquale undique
leue durum, & corpus undique ſibi ſimile, id eſt cubi formam refe­
rens, & uinculum in imo: Demonſtrare igitur expedit primum,
quòd in hoc caſu b eſt duplum ad c.
Quia enim cum a eleuatur b ui
res ſuperant motum obſcurum ſeu occultum, ſeu pondus a, & ſi
permitteretur ſine eo, quod ſuſtineret, deſcenderet iuxta pondus
ſuum, quod ſit d: nititur ergo per pondus d, at quia trahendo duci­
tur circa medium, nam plana ſuperficies parum differt à rotunda
terræ ob terræ magnitudinem, media erit repugnantia: in eo enim
quod mouetur, grauitatem habet d in eo, quod non remouetur nul­
lam habet grauitatem, mediam ergo retinet grauitatem, quare ut b
ad d, ita c ad dimidium, grauitatis a, at b eſt primum, quod poteſt
mouere d, igitur c eſt primum, quod poteſt mouere dimidium a, ut
ergo dimidium a ad d, ita c ad b, eſt igitur c dimidium b.
Co^{m}.
Propoſitio ſexageſima tertia.
Omne graue quanto proximius alligatum plano, tanto faci­
lius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index