Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1Quod si forte suum dimittunt corpore sensum,
Atque allum capiunt; quid opus fuit adtribui, quod
Detrahitur ?
tum praeterea, quo fugimus ante,
Quatinus in pullos animalis vertier ova
Cernimus alituum, vermisque effervere, terram
Intempestivos quom putor cepit ob imbris;
Scire licet gigni posse ex non - sensibus sensus.

Quod si forte aliquis dicet, dumtaxat oriri
Posse a non sensu, sensum mutabilitate,
Aut aliquo tamquam partu, quod proditus extra:
Huic satis illud erit planum facere, atque probare,
Non fieri partum, nisi concilio ante coacto:
Nec quidquam commutari sine conciliatu.

Principium: nequeunt ullius corporis esse
Sensus ante ipsam genitam naturam animantis:
Nimirum quia materies disiecta tenetur
Aere, fluminibus, terris, terraque creatis:
Nec congressa modo vitalis convenienti
Contulit inter se motus, quibus omnituentes
Accensi sensus animantem quamque tuentur.

Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
Quam patitur natura, repente adfligit, & omnis
Corporis, atque animi pergit confundere sensus:
Dissoluuntur enim positurae principiorum,
Et penitus motus vitales inpediuntur,
Donec materies, omnis concussa per artus
Vitalis animae nodos a corpore solvit,
Dispersamque foras per caulas eiecit omnis.

Nam quid praeterea facere ictum posse reamur
Oblatum, nisi discutere, ac dissolvere quaeque?

Fit quoque, uti soleant minus oblato acriter ictu,
Reliqui, motus vitalis vincere saepe,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index