Obſeruabis primò, vtrumque globum eſſe eiuſdem materiæ;
ſi enim
ſint diuerſæ materiæ, ſecùs accidit, quàm diximus; ſi v. g. æneus mi
nor pellatur ab eburneo maiore, maiorem motum hic illi non impri
met; licèt enim ſit maior extenſio eburnei; eſt tamen minus pondus;
igitur pauciores partes.

Secundò, eos globos accipiendos eſſe, quorum partes, vel non auo
lent ab ictu, vel non comprimantur; comprimuntur in plumbeis,
æneis, & auolant in vitreis; cum enim ſit compreſſio, vel partium di
uiſio, deſtruitur multùm impetus.

Tertiò reiice commentum illorum, qui dicunt corpus illud eſſe ma
joris velocitatis capax, quod plures habet partes materiæ ſub eadem
quantitate; nam ſuppoſita eadem reſiſtentiæ ratione, omne corpus eſt
capax illius velocitatis, cuius aliud eſt capax; cum nullus ſit motus, quo
non poſſit dari velocior, & tardior, vt dicemus infrà; immò ſit glo
bus plumbeus 12. librarum, ſit eburneus eiuſdem diametri 2. librarum,
v. g. haud dubiè eadem potentia producet intenſiorem impetum in
eburneo, vt patet experientia, & ratio conſtat ex dictis; quaſi verò ſit
aliqua materiæ inertia, quæ motum reſpuat; licèt fortè maior ſit pro
portio reſiſtentiæ medij comparatæ cum globo eburneo, quàm compa
ratæ cum plumbeo; ſed de reſiſtentia de percuſſione, & de ſpatio age
mus infra.

Theorema 63.
Omnis globus, qui in alium, qui mouetur impingitur, dum hic mouetur, ve
lociùs mouetur eo &c. in quem impingitur patet; alioquin numquam aſſequi
poſſet, quod ex ipſis terminis conſtat.

Theorema 64.
Ex hac hypotheſi globus impactus producit in alie nouas partes impetus;
quia impeditur eius motus, igitur vt tollat impedimentum, agit ad
extra per Th. 44.

Theorema 65.
Hic impetus nouus productus minor eſt eo qui produceretur in eodem globo
immobili: ratio eſt; quia ſi ſiſteret, maius eſſet impedimentum, quia
totum motum impediret, cuius tantùm partem impedit, dum mouetur ,
licèt paulò tardius; igitur minus agit ad extra per Th. 49.

Theorema 66.