Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (66) of 778 > >|
7266ALHAZEN propter proportionalitatem illarum intentionum coniunctarum inter ſe. Quoniam non, quan-
docunque adunabuntur illæ intentiones, fit pulchritudo, ſed in quibuſdam formis fit, & in alijs
non.
Et hoc eſt propter proportionalitatem, quæ contingit inter illas intentiones. Pulchritudo
ergo non eſt, niſi ex intentionibus particularibus, & perfectio eius non eſt, niſi ex proportiona-
litate & conſonantia, quæ fit inter intentiones particulares.
Iam ergo declaratum eſt ex omni,
quod diximus, quòd formæ pulchræ comprehenſæ à uiſu non ſunt pulchræ, niſi ex intentionibus
particularibus, quæ comprehenduntur per ſenſum uiſus, & ex coniunctione earum inter ſe, & ex
proportionalitate earum inter ſe.
Et uiſus comprehendit intentiones particulares prædictas ſim-
plices & compoſitas.
Cum ergo uiſus comprehenderit aliquam rem uiſam, & fuerit aliqua inten-
tio in illa re uiſa particularis, faciens pulchritudinem per ſe aliquam:
& intueatur uiſus illam in-
tentionem per ſe:
perueniet forma illius intentionis poſt intuitum apud membrum ſentiens, &
comprehendet uirtus diſtinctiua pulchritudinem rei uiſæ, in qua eſt illa intentio.
Quoniam ue-
ro forma cuiuslibet rei uiſę eſt compoſita ex multis intentionibus earum intentionum, quarum di-
uiſionem prædiximus:
cum ergo uiſus comprehenderit rem uiſam, & non diſtinxerit intentio-
nes, quæ ſuntin ea:
non comprehendet pulchritudinem eius: & cum diſtinxerit intentiones, quæ
ſunt in ea, & fuerit aliqua intentio earum, quæ ſunt in ea, ſecundum modum facientem pulchri-
tudinem in anima:
ſtatim uiſus apud intuitionem illius intention is comprehendet illam intentio-
nem per ſe.
Et cum comprehenderit illam intentionem perſe: perueniet illa comprehenſio apud
membrum ſentiens:
& ſic uirtus diſtinctiua comprehendet pulchritudinem, quæ eſt in ea: & per
iſtam comprehenſionem comprehendet pulchritudinem illius rei uiſæ.
Cum ergo uiſus compre-
henderit aliquam rem uiſam, & in illa re uiſa fuerit pulchritudo compoſita ex intentionibus coniun
ctis:
& fuerit uiſus intuitus illam rem uiſam: & diſtinxerit intentiones, quæ ſunt in ea: & compre-
henderit intentiones, quæ faciunt pulchritudinem per coniunctionem earum inter ſe, aut propor-
tionalitatem earum inter ſe:
& peruenerit illa comprehenſio apud membrum ſentiens: & compa-
rauerit uirtus diſtinctiua illas intentiones inter ſe:
comprehendet pulchritudinem illius rei uiſæ
compoſitam ex coniunctione intentionum, quæ ſunt in ea.
Viſus ergo comprehendet pulchritu-
dinem, quæ eſt in uiſibilibus ex compoſitione illarum intentionum inter ſe ſecundum modum,
quem declarauimus.
60. Deformitas percipitur tum è ſingulis uiſibilibus ſpeciebus, tum è pluribus ſimul coniun-
ctis, aſymmetris inter ſe. 149 p 4.
TVrpitudo uerò eſt forma carens intentione qualibet pulchra. Quoniam enim iam prædictum
eſt, quòd intentiones particulares faciunt pulchritudinem, ſed non in omnibus locis, ne
in omnibus formis, ſed in alijs, & in alijs non:
& ſimiliter proportionalitas non eſt in omni-
bus formis, ſed in quibuſdam formis, & in quibuſdam non.
Formæ ergo, in quibus non faciunt in-
tentiones particulares pulchritudinem aliquam perſe, nec per ſuam coniunctionem, & in quibus
non eſt aliqua proportionalitas inter partes earum, carent omni pulchritudine:
& ſic ſunt turpes:
quoniam turpitudo formarum eſt priuatio pulchritudinis in eis.
Et fortè aggregantur in eadem
forma intentiones pulchræ & turpes:
ſed uiſus comprehendit pulchritudinem ex pulchro, & tur-
pitudinem exturpi, quando diſtinxerit, & fuerit intuitus intentiones quæ ſunt in ea.
Turpitudo er-
go comprehenditur à uiſu in formis carentibus omnibus pulchritudinibus, ex priuatione pulchri-
tudinis apud comprehenſionem.
61. Similitudo percipitur è uiſibilium inter ſe conuenientia. 151 p 4.
COnſimilitudo autem eſt æqualitas duarum formarum aut duarum intentionum in re, in qua
ſunt conſimiles.
Cum ergo uiſus comprehenderit duas formas, aut duas intentiones conſi-
miles:
ſimul comprehendet conſimilitudinem ex illarum comprehenſione cuiuslibet dua-
rum formarum, uel intentionum, & ex compcratione alterius illarum ad alteram.
Viſus ergo com-
prehendit conſimilitudinem in formis, uel intentionibus conſimilibus ex comprehenſione cuiusli
bet formarum uel intentionum ſecundum ſuum eſſe, & ex comparatione illarum inter ſe.
62. Dißimilitudo percipitur è priuatione ſimilitudinis & conuenientiæ uiſibilium inter
ſe. 152 p 4.
DIuerſitas autem comprehenditur à uiſu in formis diuerſis ex comprehenſione cuiuslibet for
marum diuerſarum, & ex comparatione alterius illarum ad alterã, & ex comprehenſione pri
uationis æqualitatis, id eſt conſimilitudinis in eis.
Diuerſitas ergo comprehenditur per ſen-
ſum uiſus ex comprehenſione cuiuslibet formarum & intentionum per ſe, & ex comparatione ea-
rum inter ſe, & ex ſenſu priuationis æqualitatis à ſentiente.
Iam ergo cõpleuimus, & declarauimus
declarationẽ qualitatis cõprehenſionis cuiuslibet intentionũ particulariũ, quæ comprehenduntur
per ſenſum uiſus.
Et declaratũ eſt ex omnibus his, quòd quædã intentiones particulares cõprehen-
duntur ſolo ſenſu:
& quædã cõprehenduntur per cognitionem: & quædam per argumentationẽ &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index