Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 248 > >|
1ſanè omnibus experimentis repugnat, quæ cum ſpatio Galileano prorſus
conſentiunt.
Antim. Nemo vnquam hujus rei periculum fecit in 4. inſtantibus,
ſed tantùm in 4. temporibus ſenſibilibus, nempe inſtantia ſub ſenſum non
cadunt; at ſupponuntur hoc loco 4.inſtantia.
iuxta ſingularem illam tem­
poris hypotheſim ; equidem ſi tempus AE ex quatuor partibus temporis
ſenſibilibus componas ſecundùm communem, aut etiam Galileanam tem­
poris hypotheſim, & dividas AE in 8. tempora æqualia; in progreſſione
Galilei, tempore AE, idem ſpatium decurritur; at verò in mea decurritur
ſpatium, quod complectitur 18.triangula æqualia ABV; igitur ſpatium in
mea decurſum majus erit Galileano, vna octava; & ſi adhuc tempora bi­
fariam dividas, majus erit vna decima ſexta; atque ita deinceps decre­
ſcent exceſſus iuxta hanc ſeriem 1/4. &c.
igitur. ſi vel in­
ſtantia infinita ſunt, vel partes infinitæ, differentia ſpatiorum in mea
progreſſione & Galileana decreſcit in infinitum; ac proinde Illa ſpatia
æqualia cenſenda ſunt, quorum vnum aliud ſuperat, exceſſu, minore quo­
libet aſſignabili: Hæc ſi non nemo paulò attentiùs conſideraſſet, meam
progreſſionem tam citò vt falſam & experimentis omnino repugnantem
minimè rejeciſſet, nec adeò dubitaſſet de vera hujus accelerationis cauſa,
quæ in eo poſita eſt, quod prioribus gradibus impetus novi gradus conti­
nuè accedant, idque ſi quodlibet tempus ex infinitis conſter, vel etiam ex
finitis, ſed innumerabilibus, in triangulo; ſi verò ex paucis finitis, in
rectangulis, iuxta figuram AEF diſpoſitis; nec alia ſuper hoc, meo judi­
cio, difficultas reſtat; vnde concludo, meam progreſſionem alteri præfe­
rendam eſſe, quia ſcilicet vtrique hypotheſi facit ſatis; quanquam ad vſum.
Galileana omnino adhibenda eſt, cùm in eam mea reſolvatur, vt verò ad
cauſam phyſicam accelerationis res reducatur pro vtraque hypotheſi, mea
certè non modò præferenda eſt, verùm etiam neceſſariò tenenda; ſed tam
multa de hac re ſcripſimus, vt de his plura ſcribere operæ pretium non ſit.
Chryſocom. Neſcio, quomodo dicas, nullam ſupereſſe difficultatem,
cùm inſuperabilis adhuc reſtet; nempe ſi primo inſtanti mobile acquirit
AV, & ſecundo, ſpatium CH, duplum, igitur, cùm mobile eſſet ih ſpa­
tio AV tanquam in loco adæquato erit in CH duplo ſcilicet, tanquam
in loco adæquato majore.
Antim. Hæc maxima eſt difficultas, fateor, & in communi temporis
23[Figure 23]
hypotheſi, ſi rèm ipſam, non verba conſideremus,
ferè inſuperabilis; immò & in Galilei opinione, qui
vult, tempus ex infinitis inſtantibus Mathematicis
componi, inſolubilis nodus eſt; ſi enim in tempore
AE accipiantur duo inſtantia, ſcilicet B & C, nem­
pe vt linea AE repræſentat tempus, ita quodlibet illius
punctum repræſentat vnum inſtans, porrò mobile,
quod movetur tempore AE, inſtanti B eſt in ſpa­
tio BF, inſtanti C in ſpatio CG duplo prioris;
quia vt arca trianguli AEI repræſentat, totum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index