Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
51
51 (45)
52
52 (46)
53
53 (47)
54
54 (48)
55
55 (49)
56
56 (50)
57
57 (51)
58
58 (52)
59
59 (53)
60
60 (54)
< >
page |< < (66) of 778 > >|
7266ALHAZEN propter proportionalitatem illarum intentionum coniunctarum inter ſe. Quoniam non, quan-
docunque
adunabuntur illæ intentiones, fit pulchritudo, ſed in quibuſdam formis fit, & in alijs
non
.
Et hoc eſt propter proportionalitatem, quæ contingit inter illas intentiones. Pulchritudo
ergo
non eſt, niſi ex intentionibus particularibus, & perfectio eius non eſt, niſi ex proportiona-
litate
& conſonantia, quæ fit inter intentiones particulares.
Iam ergo declaratum eſt ex omni,
quod
diximus, quòd formæ pulchræ comprehenſæ à uiſu non ſunt pulchræ, niſi ex intentionibus
particularibus
, quæ comprehenduntur per ſenſum uiſus, & ex coniunctione earum inter ſe, & ex
proportionalitate
earum inter ſe.
Et uiſus comprehendit intentiones particulares prædictas ſim-
plices
& compoſitas.
Cum ergo uiſus comprehenderit aliquam rem uiſam, & fuerit aliqua inten-
tio
in illa re uiſa particularis, faciens pulchritudinem per ſe aliquam:
& intueatur uiſus illam in-
tentionem
per ſe:
perueniet forma illius intentionis poſt intuitum apud membrum ſentiens, &
comprehendet
uirtus diſtinctiua pulchritudinem rei uiſæ, in qua eſt illa intentio.
Quoniam ue-
ro
forma cuiuslibet rei uiſę eſt compoſita ex multis intentionibus earum intentionum, quarum di-
uiſionem
prædiximus:
cum ergo uiſus comprehenderit rem uiſam, & non diſtinxerit intentio-
nes
, quæ ſuntin ea:
non comprehendet pulchritudinem eius: & cum diſtinxerit intentiones, quæ
ſunt
in ea, & fuerit aliqua intentio earum, quæ ſunt in ea, ſecundum modum facientem pulchri-
tudinem
in anima:
ſtatim uiſus apud intuitionem illius intention is comprehendet illam intentio-
nem
per ſe.
Et cum comprehenderit illam intentionem perſe: perueniet illa comprehenſio apud
membrum
ſentiens:
& ſic uirtus diſtinctiua comprehendet pulchritudinem, quæ eſt in ea: & per
iſtam
comprehenſionem comprehendet pulchritudinem illius rei uiſæ.
Cum ergo uiſus compre-
henderit
aliquam rem uiſam, & in illa re uiſa fuerit pulchritudo compoſita ex intentionibus coniun
ctis
:
& fuerit uiſus intuitus illam rem uiſam: & diſtinxerit intentiones, quæ ſunt in ea: & compre-
henderit
intentiones, quæ faciunt pulchritudinem per coniunctionem earum inter ſe, aut propor-
tionalitatem
earum inter ſe:
& peruenerit illa comprehenſio apud membrum ſentiens: & compa-
rauerit
uirtus diſtinctiua illas intentiones inter ſe:
comprehendet pulchritudinem illius rei uiſæ
compoſitam
ex coniunctione intentionum, quæ ſunt in ea.
Viſus ergo comprehendet pulchritu-
dinem
, quæ eſt in uiſibilibus ex compoſitione illarum intentionum inter ſe ſecundum modum,
quem
declarauimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index