similiter profecto absurdum, celeritatem ad celeritatem ita arithmetice posse se habere sicut raritas ad </s>
<s id="id.1.1.10.08.02">Quapropter in vacuo quoque eadem ratione movebitur mobile, qua in </s>
<s id="id.1.1.10.08.03">In pleno enim mobile movetur celeriter secundum excessum suae gravitatis super medii, per quod movetur, gravitatem; et ita in vacuo movebitur secundum excessum suae gravitatis super vacui gravitatem: quae cum nulla sit, erit excessus gravitatis mobilis super gravitatem vacui tota ipsius mobilis gravitas; quare celeriter movebitur secundum totam suam </s>
<s id="id.1.1.10.08.04">In pleno autem nullo tam celeriter moveri poterit, cum
<lb ed="Favaro" n="10"/>
mobilis gravitatis excessus supra gravitatem medii sit minor quam tota mobilis gravitas: quare etiam minor erit celeritas, quam si secundum totam suam gravitatem </s>
</p>
<p>
<s id="id.1.1.10.09.01">Ex quo manifeste colligi potest, quomodo in pleno, ut apud nos, nulla ponderantur secundum eorum propriam naturalemque gravitatem; sed semper eo erunt leviora quo in medio graviori extiterint, et erunt quidem leviora tantum quanta esset gravitas molis talis medii aequalis moli illius rei in vacuo: ita ut sphaera quidem plumbea in aqua erit tanto levior quam in va</s>