Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 290 > >|
72 per conſequens talis potentia agit a proportiõe
dupla alterius proportionis
Nã antea agebat a
dupla et mõ a quadrupla.
ſed quadrupla eſt du-
pla duple.
vt patet intelligenti ſextū capitulum ſe­
cunde partis: igitur agit a duplo maiori velocita­
te.
quoniam velocitas ſequitur proportionem pro­
portionū / vt patet ex prima ſuppoſitione precedē­
tis capitis.
et per conſequens corrumpit tantū re­
ſiſtentie in ſecunda parte proportionali propor-
tione dupla: et per conſequens non vniformiter /
quod fuit probandum. 11Dicitur.
¶ Dices forte concedendo
quod infertur.
videlicet  nulla reſiſtentia poteſt
vniformiter deperdi in aliquo tempore: ſꝫ hoc nõ
eſt contra concluſiones.
Sed contra / quia manifeſtum ē hoc
eſſe contra viceſimã concluſionem igitur
Item re-
ſiſtentia poteſt vniformiter remitti a potentia / igi­
tur ſolutio nulla.
Arguitur antecedens / et pono ca­
ſum /  eque velociter proportionabiliter ſicut re-
mittitur reſiſtentia ab aliqua potentia ita ꝓpor-
tionabiliter potentia decreſcat: ita  potentie ad
reſiſtentiam maneat cõtinuo eadē proportio: quo
poſito motus continuo erit vniformis / igitur vni-
formiter deperdetur tunc reſiſtentia.
Quod vero
tunc motus erit vniformis / patet ex decima octa-
ua concluſione precedentis capitis.
Reſpondeo / igitur ad argumentum
negando antecedens et ad probationem pono du­
as concluſiones.
22inq̇rit̄̄ an
poſſit re­
ſiſtentia
vniformi­
ter deꝑdi
Prima concluſio. Nulla reſiſtentia
poteſt vniformiter deperdi per actionem alicuius
potentie non variate, nec ab extrinſeco impedite.
Patet hec concluſio ex deductione argumenti.
Secunda concluſio Aliqua reſiſten­
tia poteſt vniformiter remitti ab aliqua potentia
continuo eque proportionabiliter variata et mi-
norata cum ſua reſiſtentia: vel eque proportiona­
biliter impedita ſicut reſiſtentia remittitur.
Pa-
tet hec concluſio ex deductione replice
Et dico no-
tanter aut eque proportionabiliter impedita etc.
quoniaꝫ ſi ſit aliqua reſiſtentia vt .4. que remitta­
tur a potentia vt .8. non variata ſed ab aliquo ex­
trinſeco impedita: taliter  quando reſiſtētia fue­
rit vt .3. impediantur duo gradus actiuitatis ipſi­
us potentie: et quando reſiſtentia fuerit vt duo im­
pediantur alii duo gradus actiuitatis ipſius po­
tentie: continuo fiet actio a proportione dupla.
33correla.
¶ Sequitur ex iſtis correlarium /  vbicū aliqua
potentia agit in ſuam reſiſtentiam eam corrumpē­
do ſine reactione: neceſſe eſt reſiſtentiam difformi­
ter remitti ceteris aliis paribus.
et vbicun potē-
tia introducit in aliquod paſſuꝫ ſuam qualitatē:
difformiter eam introducit ceteris aliis paribus.
44argumē-
tū calcu.
Quarto contra eaſdes concluſio-
nes arguitur ſic / quia ſi ille eſſent vere: ſequeretur
hec concluſio /  omnes potentie inuariate ſiue eq̈­
les ſiue inequales idem mediū non variatum trã-
ſeuntes in quo acquiritur aut deperditur motus:
eandem latitudinem motus acquirerent vel deꝑ­
derent.
ſed conſequens eſt falſum: igitur illud ex
quo ſequitur
Sequela eſt nota / quia equales pro-
portiones acquirerent vel deperderent / igitur eq̈-
les latitudines motus.
Sed falſitas conſequētis
oſtenditur / et pono caſum /  ſit vnum medium vni­
formiter difforme a gradu vſ ad certum graduꝫ
intenſiorem: et volo /  ſint due potentie equa-
les a. et b. quarū vna puta a. incipiat moueri a me­
dio gradu verſus extremum intenſius: et alia pu-
ta b. īcipiat moueri ab extremo remiſſiori verſus
medium.
quo poſito ſic argumentor maiorem ꝓ-
portioneꝫ habet b. potentia ad quodlibet punctū
medietatis remiſſioris quam habeat a. ad ſimile
punctum ſiue correſpondens medietatis intenſio­
ris: creſcat igitur ipſum a. quo ad vſ ad quodli-
bet punctum medietatis intenſioris habeat maio­
rem proportionem quam b. ad ſimile punctuꝫ me­
dietatis remiſſioris: et capio inſtans in quo a. ha­
bet equalem proportionem ad quodlibet punctuꝫ
medietatis intenſioris ſicut b. ad ſimile punctum
medietatis remiſſioris: et volo /  continuo mouea­
tur a tali proportione.
quo poſito ſequitur /  a. eq̈­
liter mouebitur per medietatem intenſiorem ſicut
b. per medietatem remiſſiorem.
et equalem latitu­
dinem motus deperdet a. per intenſiorem mouen­
do ſicut b. ꝑ medietatē remiſſiorē: ſꝫ b. minorē la-
titudinem deperdet per intenſiorem medietatem
mouendo quam per remiſſiorem / ergo per intēſio­
rem medietatem minorem latitudinem motus de­
perdit b. quam a. / et per conſequens non equalem /
quod fuit probandum.
Reſpondeo ad argumentum admit-
tendo caſum et negando illud quod aſſumitur vel
ſupponitur.
videlicet /  dabile ſit inſtãs in quo a.
habeat talem proportionem ad quodlibet pūctū
medietatis intenſioris qualem habet b. ad pūctū
ſimile ſiue correſpondens ī medietate remiſſiori.
Quãuis enim poſſibile ſit  habeat maiorem. et
 habeat minorem: non tamen  habeat equaleꝫ
551. correl.
¶ Ex quo ſequitur primo /  hec conſequentia ni-
chil valet a. tranſit de minori ad maiꝰ: ergo a. trã­
ſit per eq̈le
Inſtantia enim eſt in propoſito Trã-
ſit enī a. de minori proportione reſpectu cuiuſlib3
puncti ad maiorem: et non equalem cuilibet pun-
cto:
Analogia poteſt faciliter capi quoniaꝫ dato
 ſint hic tres homines quorum nullus eſt ſortes:
et mīmus illorum ſit pedalis, alter bipedalis, et
maximus tripedalis, et ſit ſortes ſemipedalis: et
creſcat ſucceſſiue ſortes quo ad vſ ſit quadrupe-
dalis.
tunc manifeſtum eſt /  ſortes tranſibit a mi­
nori quantitate / quam ſit quantitas alicuius iſto­
rum ad maiorem quantitatem quam ſit quãtitas
alicuius iſtorum: et tamen nunquaꝫ tranſibit per
quantitatem equalem cuilibet quantitati illorum
Quare iſta conſequentia nichil valet a. tranſibit
a minori quãtitate quantitate iſtorū.
ad maioreꝫ
quantitatem quãtitate iſtorum / ergo per equalem
quantitatem cuilibet quantitati iſtorum.
Et totū
hoc prouenit a termino diſtributo. 662. correĺ.
¶ Sequitur ſe­
cundo /  iſta conſequentia nihil valet iſte angulꝰ
tranſit a minori augulo quam ſit angulus ſemi-
circuli ad maiorem angulum quam ſit angulꝰ ſe-
micirculi / ergo tranſit per equalem.
Patet hoc
correlarium in hac figura.
7[Figure 7] 77Cãpanꝰ ī
ↄ̨mē. 16.
ↄ̨clu. ter-
tii. ele. eu
Et eſt campani in cõmento decime ſexte concluſio­
nis tertii elementorum euclidis / vbi oſtendit ſimi-
les argumentationes non valere. 88Brauar-
dinꝰ capi­
te .4. con­
cluſio .7.
Et idem ponit
brauardinꝰ in capitulo de circulis ↄ̨cluſiõe ſeptīa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index