Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
71 359
72 360
73 361
74 362
75 363
76 364
77 365
78 366
79
80
81
82 367
83 368
84 369
85 370
86 371
87 372
88 373
89 374
90 375
91 376
92
93
94
95 377
96 378
97 379
98 380
99 381
100 382
< >
page |< < (360) of 568 > >|
72360CHRISTIANI HUGENII
Theor. IV. Prop. IV.
Eſto circuli portio, ſemicirculo minor, A B C, & contin-
11TAB. XXXVIII.
Fig
. 4.
gant ipſam ad terminos baſis rectæ A D, C D, quæ con-
veniant
in puncto D.
Dico Portionem A B C minorem eſſe
duabus
tertiis trianguli A D C.
Ducatur enim E F quæ por-
tionem
contingat in vertice B, &
inſcribatur ipſi triangu-
lum
maximum A B C.
Quum igitur triangulum E D F ma-
jus
ſit dimidio trianguli A B C , manifeſtum eſt ab 22per. 2. huj. partem abſcindi poſſe, ita ut reliquum tamen majus ſit di-
midio
dicti A B C trianguli.
Sit igitur hoc pacto abſciſſum
triangulum
E D G.
Et ducantur porro rectæ H I, K L,
quæ
portiones reliquas A M B, B N C in verticibus ſuis
contingant
, ipſiſque portionibus triangula maxima inſcri-
bantur
.
Idemque prorſus circa reliquas portiones fieri intel-
ligatur
, donec tandem portiones reſiduæ ſimul minores ſint
quam
duplum trianguli E D G.
Erit igitur inſcripta portio-
ni
figura quædam rectilinea, atque alia circumſcripta.
Et
quoniam
triangulum E G F majus eſt dimidio trianguli
A
B C;
& rurſus triangula H E I, K F L, majora quam
dimidia
triangulorum A M B, B N C;
idque eadem ſem-
per
ratione in reliquis locum habet, ut triangula ſuper por-
tionum
verticibus conſtituta, eorum quæ intra portiones i-
pſas
deſcripta ſunt, majora ſint quam ſubdupla:
apparet tri-
angula
omnia extra portionem poſita etiam abſque triangu-
lo
E G D majora ſimul eſſe quam dimidia triangulorum o-
mnium
intra portionem deſcriptorum.
Atqui ſegmentorum in
portione
reliquorum triangulum quoque E G D majus eſt
quam
ſubduplum.
Ergo triangulum E D F ſimul cum reli-
quis
triangulis, quæ ſunt extra portionem, majus erit dimi-
dio
portionis totius A B C.
Quare multo magis ſpatium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index