Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 360 > >|
1ſtincta, vocibus monoſyllabis cuique illorum ſigilla­
tim aſſignatis ſigniſicarem: verùm memini rem ad te
perſcriptam; & circa hæc nimius iam ſum.
De Experimentis circa ictum, impetumue grauium caden­
tium, ad explorandum impetus-ne vt ſpatium increſcat.
XIX. Venio igitur ad Poſterius caput, ſecun­
damue partem tuæ Diſſertationis; in qua ſcilicet re­
cepiſti te veram, ac certam de Motu accelerato ſcien­
tiam falſæ, ac incertæ Galileanæ ſubſtituturum; & in
qua profeſſus te iterùm omnia, quæ ab illo conſcri­
pta ſunt, falſa, ac inania eſſe demonſtraturum; prouo­
cas me primum ad clara, facilia, indubitata experimenta:
tametſi ego tenuitatis conſcius perſonam Arbitri, lu­
diciſque, quam mihi humaniſſimè iteratò defers, re­
cuſo; iteratò profeſſus nihil aliud à me, quàm rationes
quaſdam dubitandi exſpectari poſſe.
Et prima qui­
dem experientia petitur, inquis, ex impetu, quo globus,
aut graue aliud corpus quodcumque per aërem sponte natu­
ræ deorsùm cadit, ac percutit.
Indubitatum enim eſt,
pergis, quod ipſemet Galileus paßim agnoſcit, tantam præ­
ciſe percutientis corporis eſſe velocitatem, quantus impetus,
quantaque ipſa percußio fuerit.
Impetus enim omnis, &
percußio ex velocitate est; imò impetus ipſe velocitas est,
nulloque hæc abinuicem diſcrimine dirimuntur, vt meritò, pro­
inde, qua ratione accreſcit velocitas, eadem impetus, & per­
cußio augeantur.
Hactenus nihil eſt, quod non probem.
Proſequeris autem: At facilè experientiâ conſtat corpus
graue quodcumque ex qualibet altitudine per aërem cadens,
& percutiens, vt libet, perpetuò ex altitudine dupla duplo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index