Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 145 > >|
1tûs deſumpta. vnde etiam hac ad demonſtrationem horum the­
orematum uſi ſumus.
Fortaſſe verò hanc eandem hypotheſim, in motu proiecto­
rum, non inconvenienter aſſumere licebit. ut ſi quadratum E
percutiat circulum H per 1 & 2 Lemma probl: 5. quia motus
centri E à percuſſione fit parallelus rectæ GB, erit inclinatio
huius æqualis angulo BGQ, hoc eſt illi ad verticem æquali AGI.

Igitur ut GI ad GA, ita motus verticalis ad motum inclina­
tum. eſt verò ut GI ad GA, ita GE ad FE. propterea quòd ſi­
milia ſint triangula GEF. AGI. eſt enim AGE ſimile utrique
triangulo FGE. FAG, atque idem FAG ſimile triangulo AGI.

Cùm itaq, FE ſit impulſus mouens; totum verò impulſum
metiatur EG; erit huius exceſſus æqualis plagæ. qui nonniſi
cùm radius EG eſt æqualis ſemidiametro figuræ motûs EA,
æquatur reliquo ſegmento AF.
Quòd ſi verò quis opine­
tur eandem eſſe rationem motûs proiectorum, & qui pro venit
à grauitate: propterea quòd ſicuti lapſus grauium continuò
augetur: ita quoque motus proiectorum continuò minuitur: eo
videlicet modo, quo triangulum ſibi ſimile manens; ac pro­
inde utrumque ſecari ab hypomochlio in duo quadrata: is meo
quidem iudicio haud improbabiliter ita ſentiet.
Tum itaque
ſumpto impulſu toto æquali quadrato EG: ſi EF quadratum
ſit vis movens; erit FG quadratum plaga, ſeu impulſus in hy­
pomochlio quieſcens.
Siue tamen hac, ſiue illâ hypotheſi uta­
mur, eadem via erit ad circuli quadraturam.
PROBLEMA I.
Motum verticalem trianguli Iſogoni à plano reflectere ad an­
gulum datum.
Sit angulus datus grad. 30. ad quem reflectere oportet mo­
tum trianguli abc à plano az. Ducatur linea verticalis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index