Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (60) of 89 > >|
7260PROMOTVS ratti, quidue pauciorum, hoc eſt penes quid attendatur di-
uerſa auri qualitas.
Deinde quomodo aurum alligent Auri-
fices, vel alij ad quos alligandi officium ſpectat.
His enim
cognitis, non erit difficile, id quod proponitur, certa aliqua
ratione, aſſequi.
Aurum igitur 24. partium appellacur aurum purum, pauciorum
vero àicitur non purum, ſed aliquo alio metallo, vel pluribus affe-
ctum.
& quia hæc affectio multiplex eſt, ideo etiam auri qualitas,
quæ ex varia mixtione naſcitur, varia ſit est neceſſe:
quamuis vna
tantumſit qualitas auri puri.
Qualitas enim auri in quouis cor-
pore propoſito, exprimitur partibus auripuri, quæ ſunt in ipſo corpo-
re, non in magnitudine, ſed in grauitate ſumptis, qualibus totum cor-
pus constat 24:
vel quod idem est, auri qualitas exprimitur in ra-
tione quam habent illæ partes in grauitate ad totum corpus:
quod
exemplo clarius explicabitur in bunc modum.
Sit aliquod corpus aureum, exempli gratia 24. vnciarum, quod
expurgatum &
ad aurum purum reductum, amiſerit ex priſtina
grauitate nempe ex 24, vncijs, quatuor vncias, ita vt remanſerint
tantum 20, vnciæ auri puri, reliquum vero vel eu anuerit in fumum,
vel fuerit alterius metalli.
Totum igitur illud corpus aureum ab
initio propoſitum, ſi adbuc intelligatur tale quale fuit ante expurga-
tionem, appellabitur 20.
partium, ſeu, (vt vulgo dicitur) di 20. ca-
ratti.
eo quod tota illa maßa mista, 20. tantum vncias auri puri con-
tinuerit.
Immo non ſolum illa maſſa auri, ſed etiam illa cuius ipſa
fuiſſet pars, vel quæ ipſius fuiſſet quæcunque pars dicetur 20, par-
tium.
Neque enim in alligationibus metallorum, alia est alli-
gatio partium, alia totius, ſed vtrorunque vna eademque eſt qua-
litas.
Et hoc est quod Aurifices in inuestigatione qualitatis auri ob-
ſeruant.
Nonenim purificant totum corpus propoſitum, ſed ali-
quam eius particulam etiam perexiguam, quam ſolam ad aurum pu-
rum reducunt.
hac enim reducta, non ſolum recte definiunt cuius
fuerit qualitatis particula illa purificata ante purificationem;
ve-
rum etiam cuius fuerit qualitatis, &
quot partium fuerit illud cor-
pus, à quo eadem particula detracta fuit, &
illud, quod adbuc ſu-
pereſt, diminutum ſcilicet illa parte purificata, vt in eodem ex emplo
propoſito, corporis aurei 24.
vnciarum apparet. Eius enim quali-
tatem ſi forte aurifices inuestigare velint, detrabent ex eo particu-
lam, verbi gratia, vnius vnciæ, vel quod idem est particulam 24.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index