Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 129 > >|
1cus db ad ſinum arcus ec. Motus ergo per arcus ſimiles
inæqualium circulorum rationem habent quam ſinus
illorum arcuum,
Propoſitio XXVII.
Motus in circulo minori eſt velocior motu in circulo majori.
IN circulo maiori dfb perpendiculum ex f in b, in cir­
culo verò minori mgc ex g in c moueatur: dico velo­
ciùs ex g in c, quam ex f in b recurrere. Quia enim mo­
tus in fb ad motum in gc, ut ſinus bg ad ſinum cu per prop:
25. & ut bg ad cu, ita ab ad ac, propterea quód lineæ bg cu
ſint parallelæ, & triangula bag. eau ſimilia: eſt autem
maior linea ab quam ac, erit quoque; bg maior quam cu
maior ergo motus ab eadem velocitate in bg, hoc eſt in
fb maiori, quam in cu, hoc eſt in ge, minori interuallo
per prop: 5. ac proinde in circulo minori eſt velocior
motus, hoc eſt minori fit tempore, quam in circulo ma­
jori.
Propoſitio XXVIII.
Motus circulorum ſunt in ratione ſuorum temporum, quam ha­
bent diametri ad ſe duplicatam.
QVia enim ut ſinus bg ad ſinum cu, ita motus in fb
ad motum in gc per prop. 25. eſt autem ut bg ad cu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index