Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642
page |< < of 158 > >|
1pidis perparùm quidem, ſed non-nihil tamen con­
tinuò
refringant.
Quod perſpicuè magis vt nôris,
appende
eundem lapidem ad eiuſdem quidem lon­
gitudinis
, ſed in æqualis tamen craſſitudinis, ac pro­
inde
ponderis filum; & deprehendes, quò id craſ­
ſius
erit, eo citiùs motum deſiturum, tanquam vi­
brationibus
ſingulis ſenſibiliùs decurtatis; ita vt
vſurpata
craſſiore chorda, aut etiam virga, catenáve
ferrea
, per paucas omninò vibrationes habiturus ſis,
ac
motum parùm duraturum.
Heinc, quia quò erit
aër
purior, & filum tenuïus, vibrationes plures
erunt
, & motus prolixior, finge aërem ad vſque ina­
nis
tenuïtatem eſſe redactum, atque idcircô nihil re­
ſiſtentem
; finge & non filum, ſed radium incorpo­
reum
, qui nullius ſit ponderis, neque partibus ſuis
renitatur
; an-non capis fore vt lapis appenſus im­
preſſum
ſemel motum conſtantiſſimè tueatur; ſcili­
cet
omneis vibrationes non æqualibus modò tem­
poribus
peragens, ſed æqualibus etiam arcubus con­
tinuò
perficiens?
Hæc porrô omnia aliò non tendunt,
quàm
vt intelligamus motum per ſpatium inane im­
preſſum
, vbi nihil neque attrahit, neque retinet, ne­
que
omninô renititur, æquabilem fore, ac perpe­
tuum
; atque exinde colligamus, omnem prorſùs mo­
tum
, qui lapidi imprimitur, eſſe ex ſe huiuſmodi; adeò
vt
in quamcúmque partem lapidem conjeceris, ſi
quo
momento à manu emittitur, ſupponas omnia
vi
diuina, lapide excepto, in nihilum redigi; euen­
turum
ſit, vt lapis motum ſuum perpetuò, ac in
eandem
partem, in quam manus ipſum direxerit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index