Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (58) of 361 > >|
7258HYDRODYNAMICÆ. quantulum perforavi, haud procul à G, rurſusque obſervavi, paullo lentius
deſcendere ſuperficiem internam, cujus rei me certum fecit quod numera-
bam oſcillationes alicujus penduli, quibus ſuperficies per datum ſpatium
deſcendit:
ratione autem aquarum effluentium vidi aliquando aquas pleno
orificio effluere &
tunc aquas ſolito minus eſſe pellucidas, jactum autem or-
dinarium vel ordinario paullo majorem facere;
ſæpiſſime autem aquam &
aërem juxta ſe ferri, illam in parte tubi inferiore juxta latus F M, hunc in
ſuperiori juxta G N &
tunc aquas eſſe limpidas atque velocitate ejici ſolito
non ſolum haud minori, ſed &
multo majori, quod fieri poſſe haud obſcu-
re prævideram.
De hâc re in ſequenti Sectione aliud experimentum majori
præciſione inſtitutum apponam.
Dabitur autem fortaſſe alibi locus demonſtrandi aquas ſufficienti aëris
quantitate permiſtas, ea proxime effluere copia, qua effluerent reſciſſo tu-
bo eo in loco ubi eſt perforatus, cui rei ipſam quoque experentiam reſpon-
dere animadverti.
De canalibus recurvis.
Ad §. 27.
DUcta in pariete horizontali M N (Fig. 27.) tubum cylindricum C D B
11Fig. 27. totum aquâ plenum, cruraque ambo inter ſe parallela habentem, ita
poſui, ut extremitas altera B horizontalem M N raderet, ſimulque
crura eſſent verticalia, dum interea orificium C digito obturabam aquæ ef-
fluxum ſic compeſcens.
Dein remoto digito obſervavi, altitudinem maximam B P, ad quam
aquæ effluentes aſcendebant, aliisque vicibus attendi ad locum E, ad quem
deſcendit aquæ ſuperficies;
feci autem fub duabus diverſis circumſtantiis ex-
perimentum;
primo enim loco nullum in B poſueram operculum; dein-
de operculum adhibui tali lumine perforatum, quod amplitudinem haberet
ratione amplitudinis tubi ut 1.
ad √ 2. Interim menſuræ tales fuere: C A
= 345;
A D B = 530; B P = 33; & A E = 88. particulis, quarum 375
longitudinem Pedis Lond.
exæquabant. Hæc ita fuere in caſu priori, in al-
tero autem manentibus reliquis vidi B P = 64 &
A E = 54. Notabo hîcin tran-
ſitu, quod alio explorare cupiens modo maximum deſcenſum A E, poſt fini-
tum experimentum inclinaverim tubum, donec aqua jam jam effluxui per B

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index