Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 406 > >|
1quo illinc dimiſſo perpendiculo certa præſtetur directio atque pro
greſſio.
Signatis perinde lineis et angulis foſſionum conueniret qui
dem oculorum et intuitus uim habere / qualem per hæc habuiſſe tem
pora
hiſpanum quempiam fabulantur.
qui aquarum uenas per terræ
intima ſerpientes / non ſecus diſternebat ac ſi in aperto fluerent:
Tanta ſub terra ſuccedunt incognita: quibus non tuto onus et im
penſam ædificationis ſubſtinendam committas.
Et oportet profecto
cum toto ædificio / tum præſertim ipſis fundamentis nihil negli
gere: in quo cauti et circumſpecti ædificatoris ratio et diligentia de
ſiderari poſſit: quando in cæteris ſiquid erratum eſt / lædit leuius:
et emendatur facilius: et perfertur commodius quam in fundamentis: in
quibus nulla errati excuſatio admittenda eſt.
At ueteres / quod
fauſtum et felix ſit / fodito inquiunt / uſque dum ſolidum inuenias.
Habet enim tellus ſubduplices et multiplices cutes: alias fabulo
sas: alias harenoſas: alias calculoſas et eiuſmodi: ſub quibus ordi
ne uario et incerto denſa et concreta ſubſtitit cutis / ferendis ædifi
ciis ualidiſſima.
Quæ et ipſa quidem uaria est: neque cæteris ſui ge
neris ulla pene in re ſimilis: Sed alibi duriſſima et ferro prope in
expugnabilis: alibi craſſior: alibi nigricans: alibi albicans: quam
cæteris imbecilliorem plerique putant: Alibi cretamoſa: alibi tofinea:
alibi ex quadam argille genere immixta glarea: De quibuſ omnibuſ quenam
ſit optima certum dari aliud nullum iudicium poteſt.
preter unum: Vt
eam probent: quæ errfum egre excipiat: quæ ue aqua immiſſa minime
diſſoluatur.
Et ſolidum ea de re nullum haberi putant certiuſ atque conſtan
tiuſ
.
quam quod ad aquam perterre uiſcera ſcaturientem ſubſit. Nos uero
doctos et peritos omnes incolas et uicinos architectos conſulendos
putamus: Qui quidem & ueterum ædificiorum exemplo: et po
nendorum in dies uſu recte iſtius: ædifices: regionis ſolum quale
ſit & quid ualeat facile didiciſſe potuere.
Dantur tamen argu
menta de ſoli firmitate prætentanda & congnoſcenda.
Nam ubi
graue aliquid per ſolum prouolutaris / aut exalto cadentem dimi
seris: & non ſubcor tremuerit locus: aut aquam / expatina / illic
ſtatuta / criſpantem non reddiderit: nimirum firmitatem iſtic
polliceri inter petrabimur.
Tu tamen ſolidum inuenies non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index