Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 158 > >|
1pidis perparùm quidem, ſed non-nihil tamen con­
tinuò refringant.
Quod perſpicuè magis vt nôris,
appende eundem lapidem ad eiuſdem quidem lon­
gitudinis, ſed in æqualis tamen craſſitudinis, ac pro­
inde ponderis filum; & deprehendes, quò id craſ­
ſius erit, eo citiùs motum deſiturum, tanquam vi­
brationibus ſingulis ſenſibiliùs decurtatis; ita vt
vſurpata craſſiore chorda, aut etiam virga, catenáve
ferrea, per paucas omninò vibrationes habiturus ſis,
ac motum parùm duraturum.
Heinc, quia quò erit
aër purior, & filum tenuïus, eò vibrationes plures
erunt, & motus prolixior, finge aërem ad vſque ina­
nis tenuïtatem eſſe redactum, atque idcircô nihil re­
ſiſtentem; finge & non filum, ſed radium incorpo­
reum, qui nullius ſit ponderis, neque partibus ſuis
renitatur; an-non capis fore vt lapis appenſus im­
preſſum ſemel motum conſtantiſſimè tueatur; ſcili­
cet omneis vibrationes non æqualibus modò tem­
poribus peragens, ſed æqualibus etiam arcubus con­
tinuò perficiens?
Hæc porrô omnia aliò non tendunt,
quàm vt intelligamus motum per ſpatium inane im­
preſſum, vbi nihil neque attrahit, neque retinet, ne­
que omninô renititur, æquabilem fore, ac perpe­
tuum; atque exinde colligamus, omnem prorſùs mo­
tum, qui lapidi imprimitur, eſſe ex ſe huiuſmodi; adeò
vt in quamcúmque partem lapidem conjeceris, ſi
quo momento à manu emittitur, ſupponas omnia
vi diuina, lapide excepto, in nihilum redigi; euen­
turum ſit, vt lapis motum ſuum perpetuò, ac in
eandem partem, in quam manus ipſum direxerit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index