Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
71
71 (359)
72
72 (360)
73
73 (361)
74
74 (362)
75
75 (363)
76
76 (364)
77
77 (365)
78
78 (366)
79
79
80
80
< >
page |< < (360) of 568 > >|
72360CHRISTIANI HUGENII
Theor. IV. Prop. IV.
Omnis circuli portio, ſemicirculo minor, minor
eſt duabus tertiis trianguli eandem cum ipſa
baſin babentis, &
latera portionem contingentia.
Eſto circuli portio, ſemicirculo minor, A B C, & contin-
11TAB. XXXVIII.
Fig. 4.
gant ipſam ad terminos baſis rectæ A D, C D, quæ con-
veniant in puncto D.
Dico Portionem A B C minorem eſſe
duabus tertiis trianguli A D C.
Ducatur enim E F quæ por-
tionem contingat in vertice B, &
inſcribatur ipſi triangu-
lum maximum A B C.
Quum igitur triangulum E D F ma-
jus ſit dimidio trianguli A B C , manifeſtum eſt ab 22per. 2. huj. partem abſcindi poſſe, ita ut reliquum tamen majus ſit di-
midio dicti A B C trianguli.
Sit igitur hoc pacto abſciſſum
triangulum E D G.
Et ducantur porro rectæ H I, K L,
quæ portiones reliquas A M B, B N C in verticibus ſuis
contingant, ipſiſque portionibus triangula maxima inſcri-
bantur.
Idemque prorſus circa reliquas portiones fieri intel-
ligatur, donec tandem portiones reſiduæ ſimul minores ſint
quam duplum trianguli E D G.
Erit igitur inſcripta portio-
ni figura quædam rectilinea, atque alia circumſcripta.
Et
quoniam triangulum E G F majus eſt dimidio trianguli
A B C;
& rurſus triangula H E I, K F L, majora quam
dimidia triangulorum A M B, B N C;
idque eadem ſem-
per ratione in reliquis locum habet, ut triangula ſuper por-
tionum verticibus conſtituta, eorum quæ intra portiones i-
pſas deſcripta ſunt, majora ſint quam ſubdupla:
apparet tri-
angula omnia extra portionem poſita etiam abſque triangu-
lo E G D majora ſimul eſſe quam dimidia triangulorum o-
mnium intra portionem deſcriptorum.
Atqui ſegmentorum in
portione reliquorum triangulum quoque E G D majus eſt
quam ſubduplum.
Ergo triangulum E D F ſimul cum reli-
quis triangulis, quæ ſunt extra portionem, majus erit dimi-
dio portionis totius A B C.
Quare multo magis ſpatium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index