Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
251
251 (29)
252
252 (30)
253
253 (31)
254
254 (32)
255
255 (33)
256
256 (34)
257
257 (35)
258
258 (36)
259
259 (36)
260
260 (38)
< >
page |< < (84) of 760 > >|
72284ARIST. DE IVV. ET SEN. partes nonnullæ diuiſæ parum ſentiãt: quòd affectio quæ-
dam animæ illata ſit) Detractis enim uiſceribus, ciẽtur:
id
quod etiam testudinibus exempto corde euenit.
Præter-
eà illud tam in plantis, quàm in animalibus patere poteſt.
In plantis quidem, ſi generationem quæ fieri ſemine ſolet,
&
inſitiones, auulſionesq́; conſideremus. Nam generatio
ea quæ ſemine fit, omnibus è medio prouenit:
cùm enim bi-
ualuia ſint ſemina omnia, qua cohærent, mediumq́;
partis
utriuſque habetur, hinc unà cum caule radix etiam eorum
quæ naſcũtur erum pit, principiumqúe mediũ ipſorum eſt.
Hoc etiam in inſitionibus, auulſionibusq́; , circa nodos
maximè euenit:
nodus enim principium quoddam ſurculi
eſt, &
inſuper medij rationem obtinet. Quare aut nodum
auferunt, aut in eum quippiam indunt:
ut uel radix, uel ſur-
culus ex eo naſcatur, quaſi principium caulis, &
radicis, è
medio ſit.
Quinetiam cor animantium ſanguine prædito-
rum primum gignitur:
quod etiam per ea constat, quæ fui-
mus ſpeculati in hiſce, quæ dum adhuc fierent, nobis uidiſſe
contingit.
Quare & ijs quæ ſanguine carent, id primum
fieri neceſſe eſt, quod uice cordis ſubrogatur.
Hîc oſtendit Āriſt, principium ſentiendi, alendi, atq; augendi
in corde eſſe.
CAP. II.
QVòd autẽ cor uenarũ principium ſit, quodq́; in ſan-
guineis ſanguis ſit ultimũ alimentum, ex quo partes
efficiuntur, in libris de partibus animalium dictum iam eſt.
Cõſtat itaq; oris facultatem alterã operam cibo cõficiendo
præſtare, uentris alterã:
cor uerò potißimũ eſſe, atq; finem
imponere.
Quare ut ſentientis, ita etiam uegetantis animæ
originem, ſanguinarijs in corde haberi neceſſe eſt:
nã cæte-
rarum partium officia circa cibũ, officij cordis gratia ſunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index