Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
711 73
712 74
713 75
714 76
715 77
716 78
717 79
718 80
719 81
720 82
721 83
722 84
723 85
724 86
725 87
726 88
727 89
728 90
729 91
730 92
731 93
732 94
733 95
734 96
735 97
736 98
737 99
738 100
739 101
740 102
< >
page |< < (86) of 760 > >|
72486ARIST. DE IVV. ET SEN. anim alium partes omnes, totumq́; corpus, calorem quendā
naturalem inſitum habent.
Quocirca dum uiuunt, cali-
da apparent, dum mortua ſunt, atq;
uita destituta, contrà.
Neceſſarium autem eſt, ut eius caloris principium ſan-
guineis in corde, exanguibus in proportionali habeatur:
cibum enim naturali calore conficiunt, atque concoquunt
omnia:
ſed in primis id quod potißimum eſt nempe cor, aut
quod ei proportione reſpondet.
Quamobrem cæterarum
partium calore frigefacto, uita remanet:
cordis prorſus in-
terit:
quòd omnibus inde caloris principium pendeat, &
anima quaſi ignita ſit in hiſce partibus, ſanguineorũ in cor-
de, exanguium in parte proportionali.
Neceſſum itaque
eſt uitam, &
incolumitatem huiuſce caloris, item mortem,
&
eiuſdem corruptionem, ſimul eſſe.
Hîc Āriſto. deignis corruptionibus determinat.
CAP. III.
AT uerò ignis duas eſſe corruptiones uidemus: mar-
corem, &
extinctionem. Eam quæ à ſeipſo proue-
nit, marcorem appellitamus:
quæ uerò à contrarijs, extin-
ctionem, &
illam quidem ſenectutem: hãc autẽ uiolentiam.
Vtranq; tamen corruptionem eadem de cauſa fieri accidit:
ſubſidente etenim cibo, quòd calor cum accipere nequeat,
corrumpitur ignis:
nam contrarium ipſum concoctionem
intercipiens, quo minus ille nutriatur, impedit.
Eſt etiam
quando ignem marceſcere contingit, ampliori calore ob id
collecto, quia neq;
ſpiraminis quicquam habeat, neq; refri-
gerij:
ita enim calor plurimus ſeſe intercolligens, alimeniũ
celerrimè abſumit:
idq́; prius facit, quàm ut ulla reſpiratio
adhiberi queat.
Quocirca non modò minor ignis maioris
acceſſu marceſcit, uerum etiam ipſa per ſe lucernæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index