Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (89) of 760 > >|
72789LIBER. more, admittit. Quotquot autem ſanguineũ obtinent, ſpi-
ratione magis indigent, propter caloris abundantiam.
Cætera uerò quæcunque pulmone uacant, ſpirare non
ſolent.
Democritus igitur ille Abderitanus, nonnulliqúe
alij, qui de ſpiratione tractarunt, nibil de cæteris animanti-
bus præfiniere:
dixiſſe tamen uidentur, quaſi omnia ſpiran-
di uſum haberent.
At Anaxagoras, & Diogenes, ſimulac
cuncta ſpirare dixerunt:
de piſcibus, & oſtreis quonam
modo ſpirent, ſubdidere.
Ac Anaxagoras quidem piſces,
cùm per branchias humorẽ reddunt, aërem illum trahẽdo,
qui ſuo in ore ſit, quòd nihil inane habeatur, ſpirare tra-
didit.
Diogenes uerò eoſdẽ, cùm aquam per branchias euo-
munt, ex eo humore, qui oriri circunquaq;
adiacet, aërem
opera uacui in ore existentis trahere aſſeruit:
quaſi quidam
aér eſſet in aqua.
Hæc autem, impoßibilia ſunt. Nã pri-
mò quidẽ, illi negotij partem alterã a dimunt, quia id quod
commune eſt de altero ſolo enũtiant:
id enim uocatur ſpi-
ratio:
ſpirationis autẽ pars altera, inſpiratio: altera, expi-
ratio:
de qua, quo pacto tales animantes expirent, nihil di-
cunt.
Nec ucrò dicere quicquam poſſunt: nam quoties illæ
reſpirant, qua reſpirarint, hacrurſum expirẽt, &
hoc ſem-
per alternatim factitent, oportet.
Vnde accidit, ut ſimul
ore aquam excipiant, &
ſpiritum reddant: at neceſſe eſt
occurſantia, alterum alterum impedire.
Déinde, cùm aquã
reijciũt, tunc per os, aut per branchias expirãt.
Quare ac-
cidit, ut ſimul expirent, &
reſpirẽt: dicunt enim tũc reſpi-
rare ipſas.
Cæterùm fieri nõ poteſt, ut quicquã ſimulexpi-
ret, &
reſpiret. Quare ſi neceſſe ſit, quæreſpirãt expira-
re, &
reſpirare, fieri uerò non poßit ut ulla earũ expiret,
patet neq;
fieri poſſe ut ex cis aliqua reſpirãdi munere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index