Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
721 83
722 84
723 85
724 86
725 87
726 88
727 89
728 90
729 91
730 92
731 93
732 94
733 95
734 96
735 97
736 98
737 99
738 100
739 101
740 102
741 103
742 104
743 105
744 106
745 107
746 108
747 109
748 110
749 111
750
< >
page |< < (91) of 760 > >|
72991LIBER. lum pedeſtre animal ſuffocari uidetur, eo quòd uehemen-
ter
reſpiret.
Præterea, ſi omnia reſpirant, clarũ eſt & in-
ſecta
quoq;
animalia reſpirare: at plurima ex eis, diuiſa
non
modò in duas parteis, ſed etiã in plureis, uiuere cernũ-
tur
, ceu ſcolopendræ, quas centipedas nũcupant:
quæ, qua-
liter
, aut quo fieri poteſt ut reſpirent?
At uerò nec par-
tium
interiorum experientiam habuiſſe, nec accepiſſe cun-
cta
naturam moliri alicuius gratia, cauſa potißimum fuit,
quãobrẽ
haud rectè deipſis dixerint:
inuestigãdo enim cu-
ius
gratia reſpiratio animalibus adiuncta ſit, &
in parti-
bus
hoc idẽ ut in branchijs, &
pulmone in ſpiciendo, ocyus
utique
cauſam ipſam inueniſſent.
Cæterùm Democritus
quæ
ſpirant ex reſpiratione quippiam conſequi aſſeruit,
in
quiens eam prohibere ne anima extrudatur:
non tamen
quaſi
natura id huiuſce gratia fecerit quicquam dixit.
In
plenũ
enim, ut cæteri naturales, ita &
hîc quoq; huiuſmo-
di
cauſam minimè attigit.
Sed primas illas rotũdas figu-
ras
, calorem, &
animam eſſe dicit. Quæ ubi periclitari ac-
cipiunt
, ne continente exprimente, foras protrudantur, ſuc-
curſum
, auxiliumq́;
reſpiratione fieri: in aëre enim grãdem
numerum
talium eſſe, quæ ille mentem, animamq́;
appellat.
Ac reſpirante quidem animali, & aëre ingrediente, ea pa-
riter
ingredi:
& compreßioni reſistendo, animam quæ in
eo
eſt, egredi prohibere.
Atq; ob id, in reſpirando, & expi-
rando
uitam, &
mortem conſistere: nam cùm id quod nos
ambit
comprimendo euincit, ac ſuperat, nec ei præterea id
quod
deſoris ingreditur, reſistere poteſt, cùm animal ſpira-
re
nequeat, tum accidere morte animal occupari:
mortem
enim
eſſe, eiuſmodi figurarum è corpore digreſſum, qui ex-
primente
eo quòd continet, proueniat.
Cauſam uerò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index