Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (59) of 795 > >|
7359DE MAGNETE. tum æque magnam attrahendi vim exerciturum Magnetem in alium,
ac ſi ambo ſibi libere abſque ullo obſtaculo, in æquali diſtantia ob-
verſi fuiſſent:
Si vero eandem vim attrahendi habeat uterque poſi-
to intermedio quolibet obſtaculo, vel nullo, non dabuntur Efflu-
via, ſed ab alia cauſa Magnetum effectus pendebunt;
ad ipſa igitur
Experimenta accedamus &
exploremus, utrum corpora ſolidiſſima
inter binos Magnetes poſita, vires attrahentes tollant, imminuant,
mutent, an eas integras relinquant.
1. Suſpenſus fuit ex Libra Magnes H, Tab 1. fig. 2. infra quem
ad diſtantiam 1 {9/12} pollicis poſita Terrella NO fuit, atque explorata
quantitas virium attrahentium:
deinde inter utrumque Magnetem
interpoſita eſt moles plumbea, admodum lata, ſed craſſitiei 1 {9/12} pol-
licis, vires autem attrahentes Magnetum permanſerunt eædem ac
ante, interpolatis vicibus remotum eſt plumbum, atque denuo in-
terpoſitum, manente ſemper Attractione omnino eadem.
2. Loco Plumbi ſumebatur parallelopipedum Stanni, craſſi-
tiei quoque 1 {9/12} pollic:
quo inter eoſdem Magnetes interpoſito, nul-
lum virium decrementum, incrementum, aut differentia obſervata
fuit:
plurimi orbes ſtannei, majorem craſſitiem facientes non mu-
tare potuerunt, vel tantillum vires attrahentes, ſed eas reliquerunt
eaſdem ac ſi in vacuo ſe liberrime reſpexiſſent Magnetes.
3. Tum maſſa Cuprea unum pollicem craſſa, lata plurimos,
intermedia, nihil quoque mutationis Attractioni induxit, ſive adeſ-
ſet ſive abeſſet.
4. Nec nummi Argentei, nec Aurei interpoſiti vel tantillum
differentiæ viribus attractricibus attulerunt.
5. Ne autem Metallorum tenuitas argueretur cauſa, quæ abſ-
que impedimento vires Magneticas tranſmiſiſſet, parallelopipedum
electum fuit Plumbeum, unum pedem craſſum, &
generoſior Ma-
gnes, quam qui prioribus Experimentis inſerviit, in menſa fuit po-
ſitus, ut alterum H, ſuſpenſum ex fune majoribus deprimeret viri-
bus, nihilominus obſervabatur eadem vis attrahens tam ſepoſito
quam applicato Magneti Plumbo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index