Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
61 23
62 24
63 25
64 26
65 27
66 28
67 29
68 30
69 31
70 32
71 33
72 34
73 35
74 36
75 37
76 38
77 39
78 40
79 41
80 42
81 43
82 44
83 45
84 46
85 47
86 48
87 49
88 50
89 51
90 52
< >
page |< < (35) of 458 > >|
7335Conicor. Lib. V. egrediens ex puncto L cadit extra L S, quapropter duci non poteſt ex E
ad ſectionem L B A linea, aliqua cuius portio intercepta inter axim, &

ſectionem, ſit linea breuiſſima.
Pariter demonſtrabitur, quemadmodum iam oſtenſum eſt, quod ſi E D
fuerit æqualis H, tunc GI æqualis erit D F, quæ eſt æqualis ipſi A C;
&
11g ideo B I (8.
ex quinto) vna eſt ex breuiſſimis, non autem R K, quia de-
monſtrabitur, quod E D ad M K, nempe D R ad R M maiorem rationem
habet, quàm M F ad F D, &
propterea D F maior erit, quàm R M; bre-
uiſſima ergo cadit extra R K.
(13. ex quinto) Et S L quoque non eſt ex
breuiſſimis, quod ita demonſtrabimus;
Si N S minor eſt, quàm D F; ergo
breuiſſima egrediens ex L cadit extra S L;
Non igitur ex E duci poteſt
ad ſectionem linea breuiſecans præter E B, &
hoc erat oſtendendum.
Tertio loco ſit E D minor quàm H, & oſtendetur quod E D in D F
minus eſt, quàm B G in G F;
poſtea ponamus T G in G F æquale illi, &
22h erigamus ſuper F perpendicularem F V, &
ducamus per T ſectionem
334. lib. 2. hyperbolicam circa duas continentes A F, &
F V; duæ ſectiones ſe mu-
tuò ſecabunt in duobus punctis, &
ſint K, L, & educamus ex illis duas
L N, P K M perpendiculares ad A D.
Et quoniam perpendiculares K M,
T G, L N parallelæ ſunt continenti V F, erit K M in M F æquale L N in
N F (12.
ex ſecundo) & quodlibet eorum æquale eſt T G in G F, quod fa-
ctum eſt æquale E D in D F;
igitur E D ad K M, nempe D R ad R M eſt
vt M F ad F D, &
componendo patet, quod D F eſt æqualis R M, & pro-
44i pterea K R eſt linea breuiſſima (8.
ex quinto.)
Et ſimiliter patebit, quod L S ſit breuiſſima.
55k
Et cum B I intercipiatur inter illas patet etiam, quod B G in G F ma-
66l ius ſit, quàm E D in D F, oſtendetur vt dictum eſt, quod I G maior ſit,
quàm D F;
breuiſſima ergo ducta ex B cadit inter I, & A.
Deindè ex concurſu E ad ſectionem parobolicam A B Z educamus E X,
77m E Z;
quas interſecant l Z, X Y perpendiculares ad A D, quæ parallelæ
ſunt continenti F V ſecantes K T L hyperbolen, ergo a Y in Y F æquale
eſt G T in G F, quod factum eſt æquale E D in D F, itaque E D in D F
maius eſt, quàm X Y in Y F;
igitur E D ad X Y, quæ eſt vt D b ad b Y
maiorem rationem habet, quàm Y F ad F D, &
componendo patet, quod
F D maior eſt quàm b Y;
itaque breuiſſima egrediens ex X abſcindit ex
A D lineam maiorem, quàm b A;
Simili modo demonſtrabitur, quod Z c
non ſit breuiſſima, &
quod breuiſſima egrediens ex Z abſcindit ex A D
88n lineam maiorem, quàm A c, &
hoc erat propoſitum.
PROPOSITIO LII. LIII.
Deindè ſit ſectio hyperbole, aut ellipſis A B, & axis illius C
A D, centrum C, &
D A menſura, quæ ſit maior dimidio ere-
cti, &
perpendicularis E D. Dico, quod rami egredientes ex E
habent ſuperiùs expoſitas proprietates.
99a

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index