Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 360 > >|
1præcisè ampliùs, & ex tripla, quadrupláue diſtantia, triplo,
quadruplóue fortiùs percutere: velocitas igitur quoque ex
altitudine dupla, duplò maior eſt, & tripla, aut quadrupla,
ſi tripla, quadrupláue altitudo ſuerit: ac proinde velocitas,
spatiis æqualibus, non autem æqualibus temporibus, æqualia
momenta acquirit.
Quæſo verò heic patere, religioſiſ­
ſimè Vir, me meam teſtari hebetudinem; neque enim
quod tu aſſumis, facilè experientiâ conſtare, mihi vllà
prorsùs experientiâ conſtat; neque tu vllam ſpecia­
lem affers, ex qua res, vt tibi, ita mihi conſtet.
Ac
deducis quidem deinceps, quaſi ſecundam experien­
tiam, id, quod in Libra expertus es: ſed interim circa
hanc primam, cæcutio planè, neque agnoſco, qui
rem facilè exploraris.
Et exploraſſe tamen quis hæ­
reat, quandò iſthæc ſubiicis? Experientiam hanc Ga­
lileus, nullo (vt credibile eſt) facto ipſius periculo, tanquam
falſam, atque impoßibilem, eodem paralogiſmo re-
15[Figure 15]
iecit, quo definitionem motus accelerati vulgò re­
ceptam, & ex eadem experientia ſine dubio dedu­
ctam, conatus eſt reuellere.
Si ex altitudine dupla,
inquit, duplò maior percußio eſt, vt puta ex A du­
pla eius, quæ ex B, erit & velocitas dupla.
At
velocitas dupla eſſe non poteſt, niſi graue, æquali,
imò eodem tempore, totum spatium AC, & di
midium eius AB percurrat, quod tamen eſt impoßibile.
Nec percußio igitur, nec velocitas dupla eſt, ex altitudine
dupla.
Doleo equidem virum non ignobilem, in re tam
obvia, & facili adeò turpiter deluſum eſſe; mirorque item
vehementer tales, támque apertos eius errores, non modò à
nenune hactenus eſſe reprehenſos, ſed tanquam prima

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index