Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 406 > >|
1ſemper omni in loco: Sed dabitur regio uti eſt apud Adriam apudque
Venetias / ubi ſub congeſtitia inuenias aliud nihil ferme præter ſo
lutum limum.
Diuerſa igitur tibi erit fundationis ratio / pro lo
corum
diuerſitate exequenda.
Locorum alius elatus / alius depreſ
ſus: alius inter hæc medius / ut puta qui accliuis ſit: hic adeo alius
ſiccior et aridior: uti ſunt præſertim montium iuga et uertices:
Alius penitus madens et infuſus: uti eſt qui apud mare: apud lacu
nas et intra conualles ſubſidat: Alius ita eſt poſitus / ut neque ſiccus
omnino: neque penitus madens ſempiterne ſit: uti natura ſui ſunt ac
cliuia: ut quibus aquæ non perſiſtunt immotæ et contabeſcentes:
ſed lapſu aliquo per pronum deducuntur.
Nullis locis ilico fiden­
dum eſt inuento quod ferrum reſpuat: poſſet enim id eſſe in cam­
peſtri parte ue et infirmum: ex quo maxima iactura et totius ope­
ris ruina olim conſequeretur.
Noſque uidimus turrim apud Mneſtorem / Ve
netiarum
oppidum / que poſt annos aliquot quam abſoluta extitit / pon
dere
ſui perforato cui incumbat ſolo / uti res monſtrauit / tenui et
imbecilli ad ſumma uſque propugnacula immerſum ierit: quo magis incul
pandi
ſunt quae non ſolido iſtiuſmodi a natura ſubſtrato et ſubſtituto
præcipue ut ferat ædificia: ſed uel macerie aliquam ueteris ruinæ inuen
ta
/ non eam quanta et qualis ſit funditus perſcrutantur: Sed in ea
præaltos parietes attollunt inconſiderate: et minuendæ impenſæ
auiditate / omnem ædificationem ultro perdunt.
Præclare iccirco
admonentur / ut omnium primi fodiantur putei: Id quidem cum
cæteras ob res / tum ut apertiſſime pateat quanti quæque ſeſe habeat
cutis ad opus tolerandum aut infirmandum.
Accedit quod ad mul
tas rerum agendarum commoditates et aqua inuenta et quæ egeran
tur
conferet.
Accedit etiam quod hinc adaperta reſpiratio a ſubterra
neis exalationum motibus tutam illæſamque præſtabit ædificio fir
mitatem.
Itaque ſeu puteo / ſeu ciſterna / ſeu cloaca / ſeu quauis pro
fundiore
foſſione recognitis quæ ſub terra latitabant cutibus / commo
diſſima eligenda en / cui opus committas.
Tum et elato et quocunque et
in loco: unde profluens unda conuellere aut aſportare quippiam ualeat:
profundiorem omnino induxiſſe foſſam conferet.
Nam aſſidua imbrium ite
ratione montes ipſos ablui / abſtergi atque perinde imminui inditio est: quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index