Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
71
71 (41)
72
72 (42)
73
73 (43)
74
74 (44)
75
75 (45)
76
76 (46)
77
77 (47)
78
78 (48)
79
79 (49)
80
80 (50)
< >
page |< < (43) of 450 > >|
7343LIBER PRIMVS. @ur {400/1000}. Et in D C, {68/100}. vnius partis rectæ AB, ſiue {63/1000}. totius lineæ AB; cum
quælibet centeſima particula vnius partis decimæ ſit {1/1000}.
Atque in hunc mo-
dum progredilicebit ad decimas vnius decimæ ex illis {6/10}.
quæin particula DC,
continentur.
nimirum ad fractionem à 10000. denominatam, & c. ſed ſatis mi-
hi videtur ad partes milleſimas peruenire.
Demonstratio hic eadem eſt, quæin gradibus, ac Minutis. Eandem
enim proportionem habet recta 10.
partium ad 1. partem, quamrecta A E, ad
particulam D C, cum vtrobique proportio ſit decupla, ideoque permutando
erit vt recta 10.
partium ad rectam A E, ita 1. pars ad particulam D C. Quamo-
brem ſicut in A E, continentur {6/10}.
rectæ A B, decem partium, & inſuper par-
ticula F E, reſpectu vnius partis lineæ A B, decem partium, ita quoque in par-
ticula data D C, continebuntur {6/10}.
vnius partis, & inſuper talis particula re-
ſpectu vnius decimæ qualis eſt F E, reſpectu vnius partis lineæ A B, decem par-
tium, &
c.
Itaqve, vt vides, duabus operationibus ad milleſimas partes perueni-
11Denominatio
facilis fractio-
num milleſi.
marum.
tur, ac ſi latus totum A B, in 1000.
partes ſectum eſſet, quod conſideratione
dignum eſt.
Et duo quidem numeratores decimarum eo crdine poſiti, quo
inuenti ſunt, dant Numeratorem centeſimarum:
cui ſi præponatur ad ſiniſtram
numerus integrarum partium ante datam particulam exiſtentium, conflabitur
Numerator milleſimarum.
Vt in ſuperiori exemplo, quia ante datam parti-
culam D C, reperiuntur 4.
partes, inuentæque ſunt {6/10}. & {8/10}. erit tota fra ctio
{468/1000}.
Sic ſi inuentæ eſſent pro aliqua particula in octaua parte, {7/10}. {0/10}. conſti-
tueretur fractio {870/1000}.
Item ſi in tertia parte inuentæ eſſent {0/10}. {7/10}. fieret fractio
3838[Handwritten note 38]3939[Handwritten note 39]4040[Handwritten note 40]4141[Handwritten note 41]4242[Handwritten note 42] {307/1000}.
& ſic de cæteris. Quod ſirecta A B, id eſt, latus vtriuſque vmbræ diui-
deretur in 100.
partes, reperientur partes milleſimæ vnica operatione; ſi nimi-
rum particula data in vna centeſima decuplaretur:
quia tunc intelligerentur ſin-
gulæ centeſimę in denas particulas ſub diuiſæ.
Sed quia particula data in cen-
teſima aliqua parte perparua eſt, vt vix circino capi poſsit, accipiemus eam cũ
3838[Handwritten note 38]3939[Handwritten note 39]4040[Handwritten note 40]4141[Handwritten note 41]4242[Handwritten note 42] vna centeſima, vel duabus, &
ex decuplo abijciemus 10. vel 20. centeſimas, vt
reliquę centeſimæ exhibeant decimas vnius centeſimę.
Eadem ratione, quan-
do data particula in linea 10.
partium eſt perpuſilla accipienda erit reliqua parti-
cula maior decies.
Nam reliqua pars rectę AB, à B, vſque ad finem illius par-
ticulę decuplę dabit numerum decimarum in propoſita minore particula, &
c.
Hac ratione, ſi particulam CH, decuples, in cides in punctum K Ergo ſegmẽ-
tum B K, dabit {6/10}.
& inſuper particulam DK, vt ſupra; cum DK, particulę FE,
ſit ęqualis.
Ratio huius reieſt, quod ambę particulę DC, CH, decuplatę con-
ficere debeanttotam A B, vt conſtat.
Ad Maiorem quo que commo ditatem pro inueſtigandis partibus decimis,
3838[Handwritten note 38]3939[Handwritten note 39]4040[Handwritten note 40]4141[Handwritten note 41]4242[Handwritten note 42] hoc eſt, pro decuplanda particula propoſita, conſtrui poterit circinus dupli-
cis aperturę, in quo ſcilicet crura producta ſe mutuo interſecent, at que vna a-
pertura alterius ſit ſemper decupla, inſtar circini, quo linea duas in partes ęqua-
les diuidi ſolet.
Ita enim fiet, vt accepta per minorem aperturam particula ab-
3838[Handwritten note 38]3939[Handwritten note 39]4040[Handwritten note 40]4141[Handwritten note 41]4242[Handwritten note 42] ſciſſa, particula maior exhibeat eam particulam decies ſumptam, vt non opus
ſit toties circinum circumducere:
qua quidem in re facile error committi
poteſt, quiillo circino, ſi recte fabricatus ſit, facilius vitatur.
Sed ſine hoc
circino, idem fieri poteſt per inſtrumentum partium, quod capite pręceden-
ti conſtruximus.
Nam ſi particula data circino capiatur, & ſumma diligentia ei
3838[Handwritten note 38]3939[Handwritten note 39]4040[Handwritten note 40]4141[Handwritten note 41]4242[Handwritten note 42]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index