Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 203 > >|
1
vas AB, & attrahetur alia aqua,
eritque aër HI inter aquam
GH, & IM.
Iterum remove vas
AB, & ingredietur per os G alius
aër, ſequeturque aquam.
Quo
facto, ſi vas iterum admôris, di­
ctamque
operationem repetive­
ris; aſcendent tandem aqua &
aër miſti inter ſe, vſque ad vas D,
illudque replebunt, antequam ef­
fluat tota aqua vaſis C, quod ob
id minus eſſe debet quam vas D.
Experimen­
tum Porta
ad aquam
elevandam
vltra perpen­
diculi
alti­
tudinem.
19[Figure 19]
Procedendum eſt autem
valde cautè in hoc negotio, nè
nimium aéris ingrediatur per os
G, & levitate ſua ſurſum ten­
dens pellat modicam aquam
antea in tromiffam, repleatque totum canalem GK, ſicque de­
ſtruatur continuitas aquæ & aëris intra canalem: hoc enim ſi
fieret, non repleretur vas D, niſi poſt longiſſimum tempus, &
multas operationes, deberetque ſæpius repleri vas C.
Nun­
quam præterea tantum aquæ ſimul continere debet canalis
GK, vt ejus perpendiculum ſuperet perpendiculum aquæ ca­
n alis EF.
Ex hac praxi deducit Porta modum mirabilem, &
omnibus antiquis ignotum, ut ipſe ait, elevandi per ſiphonem
inverſum aquam è montis radice ad ejus verticem; quem mo­
dum afferam infrà Protheoria IV. cap. 2. Propoſit. 12. ex
quo etiam loco meliùs intelligetur hoc
præſens Experimentum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index