Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 posse a non sensu. sensum mutabilitate,
aut aliquo tamquam partu quod proditus extet,
huic satis illud erit planum facere atque probare
non fieri partum nisi concilio ante coacto
nec quicquam commutari sine conciliatu.

principio nequeunt ullius corporis esse
sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
nimirum quia materies disiecta tenetur
aere fluminibus terris terraque creatis,
nec congressa modo vitalis convenienti
contulit inter se motus, quibus omnituentes
accensi sensus animante in quaque cientur.
Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
quam patitur natura, repente adfligit et omnis
corporis atque animi pergit confundere sensus.

dissoluuntur enim positurae principiorum
et penitus motus vitales inpediuntur,
donec materies, omnis concussa per artus,
vitalis animae nodos a corpore solvit
dispersamque foras per caulas eiecit omnis.

nam quid praeterea facere ictum posse reamur
oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?

fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
reliqui, motus vitalis vincere saepe,
vincere, et ingentis plagae sedare tumultus
inque suos quicquid rursus revocare meatus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index