Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (61) of 672 > >|
7361De ignis loco. fornace recedendum, vnum pariter addam in rem noſtram maxi-
opportunum.
Satis notum eſt lapides in calcem excoctos mul-
to
leuiores fieri, quàm cùm in flumine colligebantur, aut ex ru-
pe
excindebantur:
Nam ſaxa, vt ait Vitruuius lib. 2. cap. 5. *ex-*
*cocto
liquore circiter tertiâ parte ponderis imminuta inueniun-*
*tur
.
* Si tamen recentem calcem viuam fortiorem (antequam ex
aëre
halitus aqueos exugat, quibus illa extinguatur) igni vehe-
menti
in catino expoſueris, poſt duas aut tres horas eductam,
&
bilanci ſtatim impoſitam deprehendes auctam pondere non
contemnendo
:
Nam Maſſula pendens drachmas duas inuenta eſt
acquiſiuiſſe
in pondere grana viginti nouem ſpatio horarum dua-
rum
:
id quod tribuendum videtur additamento igniculorum;
quorum pariter acceſſionem factam in excoquendo latere non le-
uis
eſt coniectura, ſulphure ſcilicet vnâ cum ſalinis particulis li-
gnorum
peruadente meatus lapidis, ſeque terreis illius particulis
commiſcente
.
Imò catinos ipſos (quos Cupellas dicimus) ex oſ-
ſium
cineribus confectos, ſi primùm expendantur accuratâ bilance,
vbi
iam probè incaluerint, &
omnis prorſus vapor auolauerit, dein-
de
in furno probatorio ad duas ſaltem horas vehementiæ ignis per-
miſeris
, candentes extractos, &
ſtatim librâ examinatosdeprehendes
auctos
pondere, quod non niſi ab Igne lucrari potuerunt:
Nam ſi
in
ipſâ librâ tandiu illos ſubſiſtere permiſeris, quoad omnino re-
frixerint
, tunc demum aliud pondus accedet ex aquei vaporis, quo
imbutus
eſt aër, acceſſione.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index