Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 579 > >|
1
dolor compreſſiuus animalis vitari poſſet, quando­
quidem partes carnoſæ, & tendinoſæ contunderen­
tur diffringerenturque, atque vniuersè ſciſſuram̨
aliquam paterentur.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens ponde­
rat.
Vt verò fallacia huius ratiocinij detegatur.
Sed licèt lu­
xatio non
conſequatur,
ſaltem con­
tuſio, & dif­
fractio par­
tium anima­
lis conſequi
debere vi­
detur.
PROP. XXX.
Scisſio conſequens actionem Cunei, vel ſecuris
declaratur.
EFfectus conſequens ad actionem cunei, & aciei
ſecuris, ſciſſio nuncupari ſolet, quæ efficitur
propterea, quòd dum cuneus intra corpus ſciſſilę
inſinuatur, huius partes hinc in de lateralitèr mouen­
tur, & ab inuicem ſeparantur: hinc fit, quòd ſi par­
tes ſubiecti corporis minimè lateralitèr moueri poſ­
ſent, neque cuneus penetraret, nec ſciſſio fieret:
triplici verò modo motus laterales ſubiecti corporis
impediri poſſunt, primò, ſi gluten, quo partes ſubie­
cti corporis colligantur, fuerit immenſæ virtutis, &
arctiſſimæ vnionis, & duritiei; ſecundò, ſi prædictæ
partes inter ſe diuiſæ, vt arena, continerentur intra vas
duriſſimum, cuius parietes cuilibet impulſui reſiſte­
rent, nec præterea partes contenti corporis ſuble­
uari ſursùm poſſent, tunc profectò nec penetratio
cunei, nec ſciſſio efficeretur; tertiò, ſi vaſe remoto
adhiberentur vires impulſiuæ lateralitèr contrariæ
officium vaſis ſupplentes, tunc ſimilitèr ſciſſio im­
pediretur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index