Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 403 > >|
1crocea omnia videntur: multis etiam dolor
non leuis capitis contingit.
Cauſa eſt, quod
lumen paucum eſt, & ob id croceum.
Indi­
cat hoc aurora, quæ & ipſa crocea eſt, vnde
illud Virgilij:
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Antiqui enim, Seruio teſte, ex Varronis
authoritate, diem à prima luce inchoabant:
quem & in quatuor partes diuidebant.
Ha­
rum prima erat manè, quæ & aurora, à
Manum, quod eſt bonum: ſic enim ſalutare
ſe antiqui ſolebant, tempeſtiuè ſurgentes:
inde ortum ab ortu.
Solis ad quartam horam
vſque: quòd Sol perpetuò aſcendere vide­
retur, appellabat: à quarta ad octauam vſ­
que meridiem, quaſi Sol meridiaret: & vſ­
que ad 22. occaſum, quòd deſcenderet, ac
tandem occultaretur.
Vnde horæ hæ æqua­
les erant, ſcilicet 12. pars diei à Solis ortu
ad occaſum.
Nox verò in quinque, veſpe­
ra, quæ & crepuſculum nocturnum, ſeu lux
dubia: conticinium cum obtenebraretur
aër: hoc ſe quieti tradebant: intempeſta,
quæ metas vigilantium excederet, & neque
ſurgentibus eſſet accommodata: erátque
tempus à 4. ad 8. horam inde gallicinium
ad 10. fermè, à qua ad auroram lucifer.
Sed
vt ad propoſitum redeam, eadem ratione
in aëre fieri permutationem neceſſe eſt ma­
gnam, ob quam quibus caput eſt imbecil­
le, dolet.
Verùm dices, nonne dum Sol ori­
tur, parum etiam luminis ad nos peruenit
& dum occidit, & tamen illud candidum
eſt, ſicut & quod paruo foramine per fe­
neſtram in obſcurum cubiculum ingreditur?
Sed cauſa huius eſt, quòd dum Sol oritur
aut occidit, parum temporis abſumit, ma­
net autem diu in deliquio: quòd ſi quis
primos radios orientis aut vltimos occiden­
tis Solis, qui non ex centro veniunt, tum
maximè procul inſpiciat, croceos abſque
dubio illos eſſe videbit.
Ex his igitur duo
perſpicua ſunt: Solem vndequaque non ex
ſolo centro radios emittere: & tamen ra­
dios, qui ex centro emittuntur, eſſe vali­
diores: quod etſi non fatearis, modò pri­
mum concedas, nihil ad res demonſtrandas
detrimenti afferet.
Verùm (vt dixi ) ex toto
Sole tanquam ex igne vndequaque radios
prodire claret, quoniam deliquij tempore
pars, quæ centro oppoſita eſt occupatur à
Luna, & tamen aër, & parietes illumi­
nantur.
Solem totum
& vnde­
quaque ra­
dios emitte­
re.
46[Figure 46]
Speculum.
Quomodo
ſpeculum
concauum
omnes radios
in vnum
colligat.
Eſt etiàm ratio ſpeculi concaui hoc
oſtendens, quoniam non aliter in vnum
punctum coire poſſent omnes radij, niſi à
toto Sole procederent.
Finge tu ex centro
Solis ſolum illuſtrari ſpeculum, profectò
ſolus radius vnus in ſpeculi centrum reddi­
bit.
Vnde ergo fit, vt in centro ſpeculi con­
caui ignis ſemper accendatur, & omnes ex
Sole radij coëant: hoc enim Euclides rectè
demonſtrauit in ſuis ſpecularibus.
Nam ex
ABCDE in F centrum omnes radij inter K
& L reflectuntur, non ex vno tantùm cir­
culo, vnde in F ignis accenditur.
Sed meritò dubitabis: primò, cur radij, qui
in ſeipſos reflectuntur, hi autem ſoli ſunt
perpendiculares, validi ſint?
Cauſa eſt mani­
feſta: qui enim reflectitur à perpendiculo, in
ſeipſum redit, vt ex E in F, ex K, quare con­
duplicatur radius ſecundum longitudinem
totus: qui autem ex alio puncto in EK re­
flectitur, illum ſecat, & abit: at qui ſecat, in
puncto ſecat, igitur nullum præbet vim.
Nam punctus cum careat quantitate, caret
& viribus: igitur etſi infiniti radij per eun­
dem punctum reflectantur, nihilo ſunt ro­
buſtiores.
Nam quod eſt nihilum, quantum­
uis ingemines, nihil producit: igitur radiis,
qui non reflectuntur à perpendiculo, nulla
prorſus eſt vis, vt ſecent.
Proximis tamen
ac proximioribus eò maior eſt vis, quoniam
radius radio proximus eſt, non quia ſecet in
puncto: nam ſectio nihil refert, cùm (vt di­
xi) in indiuiſibili fiat, ſed propinquitas: nam
iuxta longitudinem, diu & magno ſpacio,
ſi radius radio hæret, vtriuſque vis in vnum
coit, ac quaſi ingeminatur.
Quaſi dixi,
quoniam ſolus a perpendiculo cùm in ſe re­
deat, etiam ſolus vim ſuam exquiſitè du­
plicat.
Propoſitio
vltima, cur
radij perpen­
diculares
ſoli ſint va­
lidi.
Altera dubitatio erat, ſi ſpeculum ſit ma­

gnum ex parte KG, reflexi radij cur non il­
luminant circumſtantes partes circa F, vt
ſaltem claritas reddatur, verùm omnes hi
radij infra F reflectuntur?
Nam ſi ducatur
radius ex E in G, angulus F G K maior eſt
recto in angulo F G E, igitur reflectetur
infra FG per angulum FGE: quare quantò
maius eſt ſpeculum, & maior etiam ſuæ
ſphæræ portio, eò magis atque celeriùs ac­
cendit.
Huius tamen generis ſpeculum non
procul ignem accendere poteſt, cum ſemper
in centro radij cogantur.
Speculum
concauum
quò maius,
eò faciliùs
accendit.
Supereſt tertia dubitatio non leuis. Quo­

niam radij, qui ex parte E C à puncto
K reflectuntur, vt ex K procedens à
puncto D verſus H reflectetur, & ſaltem
illuminabit partes iuxta F, contra experi­
mentum.
Euidens eſt hoc magis in radiis
ex B & C in K deductis.
Cauſa huius eſt,
quod ſparguntur, nullúſque eſt perpendicu­
laris radius, luménque in F ingens obſuſcat
proximas partes: debilior enim eſt radius
ex concauo ſpeculo reflexus, quàm ex
plano, qui labitur, ſi non ſit perpendicu­
laris.
Cauſæ igitur roboris radiorum ſunt,
per ſe coitio à perpendiculari, vt in ca­
uis ſpeculis.
Proxima huic eſt reflexio à
perpendiculari abſque coitione, vt in pla­
nis ſpeculis directè Soli expoſitis.
Tertia ſuc­
cedit, reflexio non à perpendiculari, ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index